Text List

Articulus 18

Articulus 18

In omnis motus gulae sit peccatum ? et, An semper gula sit peccatum mortale ? et, An gula sit majus peccatum quam luxuria ?

ARTICULUS XVIII,. In omnis motus gulae sit peccatum ? et, An semper gula sit peccatum mortale ? et, An gula sit majus peccatum quam luxuria ?

Quarto queritur, Utrum omnis motus yule sit peccatum ?

Videtur, quod sic : quia 1. Sicut dicitur in secundo Sententiarum, omnis tentatio a carne est peccatum : sed in quolibet motu gule est tentatio a carne : ergo quilibet motus gule est peccatum.

2. Item, Omnis appetitus in delectatione luxuria, est peccatum, adeo ut si quis accedat ad uxorem propter delectalionem, peccat : sed omnis appetitus gulw est propter delectionem cibi: ergo omne tale est peccatum.

Ulterius queritur, Utrum gula semper sit mortale peccatum ?

Et videtur, quod sic: 1. In peccato enim contingit triplex esse movens : aut quando natura preit et libido sequitur : aut quando movent simul, ita quod non discernitur quid primo moveat : aut quando libido precedit, et natura sequitur. Sed quando natura pracedit et libido se immiscet, est peecatum veniale : ergo videtur, quod quando libido precedit et natura sequitur, quod sit mortale : et haec sit ratio judicandi aliquid mortale in gula : et hoe multoties contingit.

2. Item, Actus excellentia corrumpit medium : sed maxime est actus exceljentia, quando interdicitur ratio, quod fit quando libido prait et natura sequitur: ergo tunccorrumpitur medium virtutis: sed noncorrumpitur nisi per peccatum mortale : ergo erit secundum predictam regulam semper peccatum mortale.

3. Item, Omnis abundantia corrumpit medium : sed gula est semper abundantia consistens, alioquin non esset vitium semper: ergo corrumpit medium virtutis, et ita semper est peccatum mortale.

4. Item, In actibus hominum nihil potest turpius esse, nisi quando movens est turpe, materia turpis, et finis turpis: sed quando libido precedit, movens est turpe, scilicet libido : et finis, quia propter delectationem : et etiam materia sive objectum, quia circa bonum commutabile : ergo nihil potest esse turpius : ergo est peccatum mortale.

Utrerivus queritur, Quid sit majus peccatum, an gula, vel luxuria ? |

Et videtur, quod gula : quia 1. Sicut dicit Philosophus, "Id ad quod magis inclinati sumus, magis contrariatur medio:" sed magis inclinati sumus ad delectabilia gule, quam ad. delectabilia luxurie, quia sine illis esse non possumus: ergo gula magis contrariatur medio virtutis, quam luxuria.

2. Item, Sicut dicit Augustinus, "Ubi est major corruptio, ibi est minus peccatum :" sed magis corrupta est generativa, quam nutritiva, quia generativa est etiam infecta : ergo cum luxuria sit circa generationem, gula circa nutritionem, luxuria erit majus peccatum.

SED CONTRA : Ubi est necessitas major, ibi est minus peccatum : sed major necessitas incumbit circa delectabilia gule, quam circa delectabilia luxurie : ergo gula est minus peccatum.

Responsio. Dicendum, quod gula est semper peccatum, non tamen semper est mortale : nec etiam quandocumque prae- cedit libido et sequitur natura, est peccatum mortale : hoc enim contingit quotiescumque aliquis appetit cibum solum propter delectationem, vel intendens aliquam utilitatem, vel anime, vel corporis : quod maltoties contingit sine peccato mortali. Sed ad sciendum regulam, qua possumus judicare quando est mortale, et quando veniale, nofandum est, quod ad determinationem medi in quo consislit medium sobrietatis, tria requiruntur, scilicet ratio delerminans, et medium determinatum, et id respectu cujus determinatur, scilicet virtus nutritiva, ut scilicet Lantum sumatur, quantum potest convertere virtus naturalis, et quantum potest sufficere ul conserveturin suo esse et in suo vigore, et in comparatione ad opus quod debet exercere. Similiter medii corraptio potest secundum ista tria altendi : potest enim esse corruptio medii secundum se, et secundum hoc non potest attendi ratio peccati quin lateat quantum sit determinatum medium : unde potest corrumpi hoc modo medium salva recta ratione. Si autem atlenditur corruptio medii penes id cujus proportione determinatur, si per intellectum separetur determinatio rationis, secundum hoc erit peccatum in natura quae generatur ex superfluitate vel diminutione cibi. Restat ergo, quod regula peccati sumatur quando corrumpitur medium ex parte recta rationis : ralio autem regulatur ad determinandum medium, vel rationibus naturalibus determinando medium secundum proportionem virtutis nutritive: et si corrumpatur secundum hoc, erit peecatum in natura, sicul et premium : vel rationibus civilibus, ut scilicet determinetur medium in cibis per circuustantias civiles, quas decet observari in conseryadione civium, ut scilicet quando et ubi et quantum oportet secundum conditionem suam et secundum opus suum : et secundum hoc etiam est iterum vitium civile in corruptione medi, et non secundum theologum qui considerat rationem peccati secundum comparationem ad reatum divine ullionis, Aliquando vero regulatur rationibus divinis ad determi~ nandum medium: ut quando determinat minus sumendo, quam requirat virtus naturalis secundum vigorem suum, licet nou subtrahat ei quo indiget ad sustentafionem esse : vel propter satisfactionem pro peccato, quia cum additione necessarii simul augetur concupiscentia, vel etiam propter aliquod statutum. Et in hoc considerato est mensura peccati quando enim ratio determinat medium contra preceptum, est peccatum mortale: quando vero non est preceptum contrarium, sed praeter praceptum determinat, est veniale peccatum. Et hoc est universaliter tencndum in omnibus in quibus potest esse mortale et veniale peceatum.

Prima duo objecta concedimus.

Ad aliud autem dicendum, quod non, quandocumque moveat libido propter delectationem, est mortale peccatum licet enim precedat libido, non tamen natura usquequaque sequitur, ul ponat finem suum in illa delectatione, sed adhuc potest regulari, licet sequatur aliquo modo libidinem.

Similiter ad sequens dicendum.

Ad aliud dicendum, quod propter hoc quod latet medium, sufficit esse propric medium, quantumeumgque aliquo modo disceditur a medio, sed quando perfecte disceditur ab ipso in contrarium,

Ad aliud dicendum, quod finis non est simpliciler Lurpis: quoniam delectatio cibi non ponitur finis ullimus in quo quiescatur ut avertatur a Deo, sed turpior est quando ponifur ultimus finis,

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod gula est minus peccatum, quam luxuria.

Lit quod objicitur, "Id ad quod magis inclinati sumus, etc.," dicendum quod dicitur contrariari magis medio, non quia magis dilfert a medio, sed quia ma~ gis impedit ne perveniatur ad medium, et propter hoc est minus peccatum.

Ad aliud dicendum, quod generativa dicitur infecta et magis corrupta propter vehementiam delectationis : sed talis corruptio inducit infirmitatem : et ideo hon excusat a peccato, ut vult conclusio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18