Articulus 19
Articulus 19
An gula sit vitium capitale ?
Et videtur, quod non: 1. Quodcumque enim vitium quod reducitur ad aliquod ante se, non est capitale : sed gula est hujusmodi: ergo non est capitale vitium., Propario media. Si duo opponuntur uni, oportet esse aliquod commune ad illa secundum quod opponantur, unum enim uni opponitur: sed temperantiae opponitur gula et luxuria : ergo oportet esse ad hoc commune unum vittum ad utrumque, quod erit prius utroque, eo quod commune prius est proprio.
2. Item, Sicut dicit Commentator super quartum £thicorum : &ainens est, qui avidus ab omni incontinens delectabile venatur : sed incontinentia quae est circa quodlibet delectabile, prior est ea qua est circa aliquod delectabile determinatum, cujusmodi est gula: ergo non est capitale vitium, cum habeat aliquid prius se.
3. Sidicas, quod gula non habet aliquod vitium in re ante se, sed solum secundum rationem : hoc autem non au-~ fert sibi rationem capitis. Conrra : Quecumque ita se habent, quod cadunt sub voluntate secundum majus et minus, illa possunt separari secundum actum rationis quam sequitur appetitus, et circa illa esse diversa in ordinando actum voluntatis : sed concupiscentia in toto minus est voluntaria ut dicit Philosophus, quam in parte, pauci enim vel nulli desiderant concupiscere : sed ea in quibus determinatur concupiscentia, ut cibos, venerca, multi desiderant: ergo circa concupiscentiam in toto et in parte potest esse diversa inordinatio voluntatis, et ita diversum vitium in re, et non soJum in ratione : et sic sequitur id quod prius.
4. Item, Super id Psalmi cxxxiv, 8: "Qui percussit primogenita Agypti", aicit Glossa: "Primogenita ‘Lgypti sunt gula et luxuria, quae primo venter generat:" sed venter non accipitur pro re nature, quia ex hoc non per se generatur malum : sed oportet sumi pro aliquo vitio ventris : quod non est gula, quia nihil generat se, sed prius eo : ergo gula non est capitale vitium.
5. Item, Sicut dicit Isidorus: "Ex gastrimargia generatur ebrietas et comessatio quae est gula:" ergo gula non est capitale vitium, quia generatur.
1. Sed cum contraria sunt quae maxime distant, istud vitium esset contrarium, cujus actus intensissimus est in corruptione medii: hujusmodi autem actus est circa intensissimum delectabile, quod non est delectabile in communi, sed magis delectabile proprium : ergo, vitium capitale non erit vitium quod est circa delectabile, sed potius gula quod est circa delectabile cibi.
2. Item, Sicut dicit Commentator super IV Ethicorum, "gastrimargia dicitur a yastqo quod est venter, et pzpyzm quod est insanio." Inde gastrimargia quasi ventris insania ; sed insania dicit appetitum vehementem quinon subjicitur regimini rationis : talis autem appetitus non potest esse nisi circa delectabile ventris determinatum, quoniam delectabile in communi, non habet perfectam rationem delectabilis: ergo gastrimargia non est commune vitium, sed idem quod gula: cum autem sit capitale vitium, gula etiam est capitale vitium.
Responsio. Dicendum, quod gula est capitale vitium : et rationes ad hoc concedimus : de ratione enim capitalis vitii est, quod habet objectum continens completam rationem delectabilis, ita quod non oporteat referre in aliud, sed ponitur tamquam finis appetitus quo perverse fruatur, ad cujus consecutionem etiam alia in causa convocentur : sicut unus princeps in exercitu convocat subditos sibi in auxilium suum, et etiam alios principes: ad cujus similitudinem dicitur caput in vitiis: et hoc totum convenilt gule.,
Ad primum ergo dicendum, quod gula non reducitur in aliquod vitium prius quod habct completam rationem delectabilis in suo objecto, sed in aliquid quod. est prius secundum rationem: et hee reductio cum non sift in caput, sed in genus, non tollit rationem capitis.
Ad secunpum dicendum, quod eatqur est unus modus incontinentia de septem quos enumerat : non tamen est capitale vitium, sed nec plures ex aliis modis ibi enumeratis.
Ad aliud dicendum, quod licet contingat esse aliquod vitium quod deordinct voluntatem circa delectabile in commu-~ ni, tamen hujusmodi delectabile non hahet perfectam rationem delectabilis. Delectatio enim sensibilis est generatio in sensibilem animam, sicut dicit Philoso= plus, circa quam est gula : perfecta autem delectatio non est nisi in actu conjunctionis convenientis ad sibi conyeniens: actus autem singularium sunt et maxime sensibilis anime. Unde delectatio potest esse perfecta duobus modis : aut quia precedit actum sicut est delectatio spei, aut quia objectum est commune, et indiget additione ut fiat singulare, et perficiatur in co desiderium et delectatio : et ideo illud vitium quod evit circa delectabile in communi, non poterit esse capitale, sed potius est circa delectabile determinatum, ut est gula, et Juxuria.
On this page