Articulus 20
Articulus 20
An quinque species gule a Gregorio sint bene assignatae ?
Secundo, Queriturde speciebus gule. Assignat autem Gregorius super cap. xxv Genesis quinque species gule, quae continentur in hoc versu : "Prapropere, laufe, nimis, ardenter, studiose."
4. Videtur, quod in hoc quod est nimis comedere, non sit aliqua species gule: quia, sicut dicit Tullius in libro de Offcits, quatuor determinant, scilicet natura, ratio, fortuna, et voluntas : sed natura non est eadem in omnibus, ut penes eam possit determinari quantilas cibi, quia quod uni est nimis, est alii parum : ratio autem sequitur naturam, nec est contraria sibi: nec sunt etiam omnes homines unius fortune, quia unus est dives, etalter pauper: nec etiam est eadem voluntas: ergo circa hoc quod est nimis, non est vitium gule, cum non sit ibi aliquis modus determinatus,
2. Item, Sicut dicitur in Collationibus patrum, jejunium est indifferens: cum ergo suum oppositum consistat in nimis comedere, non est vitium.
3. Item, Culpa et poena differunt : sed nimis comedere est peena, et quoad na~ turam quae gravatur, et quoad res quae expenduntur: ergo non est culpa: et ita vere non est sub specie culpa.
4. Item, Videtur quod circa hoc quod est prepropere, non sit aliqua species gule: diversi enim diversis horis appetunt cibum, et sine vitio, vel ex natura, vel ex consuetudine: ut legitur in / 7inerario Clementis, de Clemente, quod quando venit ad Petrum, appetebant cibum ante diem, quia ita consueverat cum nautis : nec tamen reprehenditur : ergo videtur, quod non sit tempus deterininatum sumendi cibum, quod anticipare sit vitium.
3. Item, Aut tempus ex cujus anticipatione est vitium, determinatur a natura, aut ab Ecclesia: sed non a natura, quia diyersorum natura in diversis temporibus cibum exigit: nec etiam ab Ecclesia videtur posse determinari, quia non est determinatum per aliquam Scripturam, el maxime quod non convenit nature : ergo videtur nullo modo esse determinatum tempus, et sic idem quod prius.
6. Item, Videtur quod circa hoc quod est daute, non sumatur aliqua species gule: laute enim idem est quod laute comedere, quod fit pro munditia quae requiritur circa cibum: sed munditia non est vituperabilis: unde Dominus multoties in Veteri Testamento preecepit sanctificationem : ergo circa hoc non est aliqua species gule.
7. Item, Videtur circa hoc quod est ardenter, quod non sit aliqua species vule : illud enim quod non est in potestate nostra, non est vitium : sed ardenter appetere cibum, non est in potestate nostra, sed vel est ex infirmitate, sicut ambolismo, et tunc potius est pena quam culpa: vel etiam ex vigore caloris naturalis: ergo circa hoc non est gula.
8. Item, Videtur quod circa omnia isla simul non sit gula: sicut enim dicit Augustinus, "omnis humana perversitas ust frui utendis, vel uti fruendis:" sed contingit omnia ista concurrere, nec tamen fruitur aliquis utendis: ergo etiam nee erit perversitas aliqua: ergo circa hoc non erit gula.
Responsio. Dicendum, quod predicta sunt species et modi accidentales gule : et gula dividitur per ea sicut per accidentia: et numerus eorum sic potest accipi ex propriis gula. Quod enim provocat ad immoderatum appetitum comedendi, aut est intrinsecus, aut extrinsecus. Si extrinsecus: hoc potest esse dupliciter : vel quia provocat species ipsius cibi, sicut quando exquiritur inordinate electus cibus et pretiosus: sicut dicitur, Amos, vi, 4: Qui comeditis agnum de greye, et vitulos de medio armenti: et sic est aute. Vel provocat adjunctum speciei, quod facit ipsum magis appeti, ut sapor, et alia hujusmodi, de quibus Bernardus dicit, quod deludunt palatum: et sic est studiose. Si autem provocat appetitus qui est intra: sic est dupliciter : quia vel est secundum quod prevenit actum, et sic est prepropere: vel secundum quod est in actu edendi: et hoc iterum dupliciter: quia vel est immoderatus appetitus secundum se, ut quando effundit se totum super cibum, et sic est ardenter: vel in comparatione ad objectum, quia scilicet nimis appetit de cibo, et sic est nimis.
Ad id vero quod primo objicitur, dicendum quod licet propter diversitates hominum non possit determinari modus in quantitate cibi in particulari, potest tamen determimari in communi, quod erit regula qua potest aliquis dirigi in pluribus vel omnibus: sicut legislator (ut dicit Philosophus) non potest statuendo legem considerare omnia particularia quin in aliquo casu transgrediatur aliquis legem positam sine peena: sicut si contra prohibitionem ascendat quis murum ut defendat ab hostibus : si enim legislator esset prasens, discerneret hoc esse faciendum : tamen recta ratio potest determinare tribus modis quantitates cibi in particulari, rationibus divinis, vel civilibus, vel naturalibus : et ita transgrediendo modum, peccat circa hoc quod est nimis comedere.
Ad aliud dicendum, quod jejunium in se consideratum indifferens est: secundum tamen quod additur sibi aliqua
causa ex rationibus divinis, ut quia fit propter satisfactionem, vel ad reprimendam concupiscentiain carnis, bonum est: secundum vero quod consideratur sine tali causa, sic vituperabile est, et est vitium insensibilitatis, in quo quis diminuitur in cibo.
Ad rertium dicendum, quod non eadem ratione est nimis comedere culpa et peena: sed est poona in comparatione ad effeclum, culpa vero prout in se consideratur sine modo debite quantitatis ex causa libere operante,
Ad quarrum dicendum, quod licet non possit determinari tempus quoad omnes in parlicalari, potest tamen determinari in communi, secundum quod ratione propria regulabitur in sua operatione : et tempus determinatum est in communi hora sexta, sicut dicit Hugo de sancto Vietore super regulam.
Ad quintum dicendum, quod tempus comedendi invenitur determinatum in Scriptura, ut dicit Petrus, Act. u, 15: Non enim, sieud vos estimatis, hi ebrit sunt, cum sit hora diei tertia: reputans post horam tertiam conveniens esse tempus sumendi cibum communiter, quod est in hora sexta, Est et determinatum a natura : tempus enim conveniens sumendi cibum, est quando calor evocatus est ad exteriova: tunc enim venter est vacuus, et ventositales et fumi resident, et tunc appetit: tempus autem evocationis cloris ad exteriora, determinatur sccundum motus ipsius solis calefacientis. Mnitium autem motus solis est a meridic eeeli, ubi est stalus solis hora sexta. Si ergo sumatur cibus, cum oporteat ad hoc tempus dari sumptioni cibi et locationi ejus in loco digestionis, illo utique deservit pro quarta diet naturalis, qua sol movetur usque ad panctum Occidentis: sed quia ad hoc quod fiat digestio, oportet congregare calorem interius, qui fuit exterius per calorem solis : et hoc successive completur por constrictionem pororum et subtractionem radiorum solis usque ad terminum alterius quart, quando sol est in angulo noctis, seilicel in parle opposita principio sui motus : deinde alia quarta deservief digestiont complete quousque veniat sol ad punctum horizontis. Sed quia nutrimentum digestum necesse est dividi per membra, quod non potest fieri sine calore deferente ad singula membra: calor autem cum sil motus conyregatus non potest deferre nutrimentum per membra nisi evoectur ad extra per calorem solis, ideo quando sol incipit ascendere, calor incipit deferre nutrimentum : et quando sol pervenerit ad medium, complete distribuitur nutrimentum singulis membris: et tunc est hora sumendi cibum, et est hora sexta. Quod vero molus solis incipiat a meridie coli, probatur per Psalmum xvi, 7, ubi dicit : A seemmo calo egressio ejus : et loquilur ad lilteram de motu solis. Potest etiam probari astronomice : quoniam ab illo puncto incipit sol moveri, ubi dividitur molus solis in arcus equales : hoc autem non fit im puncto horizontis, vel in Oriente, vel Occidente : quia sic dics et nox semper essent equales: sed equantur in punclo meridiei ceeli: quia quantum diminuitur in una quarta diei, tantum additur in quarta noctis : et ideo ibi stabit motus solis. Polest etiam assignari ratio naturalis: quia quando sol imcipit diluculo ascendere, calor excilatur et humidum exhalat: et ita quando solis ascensus completur, humidum jam = exhalavit, et membra evacuata indigent cibo, sicut dicit Philosophus in libro de Conservatione santtatis, quod non est tempus sumendi cibum quousque sit homo evacuatus a cibo priori.
Ab sextum dicendum, quod laute non dicitur, quando quaeritur munditia in his quae pertinent ad cibum: sed quando queruntur illa quoad modum, quando laute inter alla, sicut agnus anus eligitur ex tolo armento.
On this page