Text List

Articulus 21

Articulus 21

An filie gulae sint bene assignate ?

ARTICULUS XXI. An filie gulae sint bene assignate ?

Tertio, Queritur de filiabus gulae.

Assignat autem Gregorius quinque, scilicet multiloquium, scurrilitas, inepta lwtitia, immunditia, et hebetudo mentis.

1. Videtur enim, quod multiloquium proveniat ex debilitate rationis : sed ebrietas quae pertinet ad gulam, maxime impedit rationem : ergo non est filia gule,

2. Item, Videtur quod seurrilitas non sit filia gulae: una enim filia non potest esse duarum matrum : sed secundum Isidorum, scurrilitas est filia luxurie: ergo non est filia gulae.

3. Item, Videtur quod hebetudo menfis non sit filia ejus: poena enim dividitur contra culpam : sed hebetudo quedam puna est: ergo non debet poni inter vilia quae generantur ex gula.

4. Item, Videtur quod itmmunditia non sit filia ejus: immunditia enim species laxuriae est, qua aliquis sine coitu delectationem coitus procurat aliquo motu proprii corporis : ergo magis videtur pertinere ad luxuriam quam ad gulam.

Si dicatur, quod talis immunditia non dicitur filia gulae, sed quae est in cibis.

Contra : Augustinus in libro de Conflictione trium et quatuor, enumerat immunditiam de qua dictum est, inter filias gule : introducit enim eam sic loquentem : "Facinus est sine coitu aliquo delectari motu aliquo membrorum:" ergo responsio nulla fuit.

3. Item, Videtur quod inepta letitia non sit filia ejus : inepta enim letitia est gaudium de malo : sed hec est in omni peccato, sicut dicitur, Proverb. n, 14 : "Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis" ; ergo non debet pont specialiter filia gule.

6. Item, Isidorus ponit duas, scilicet ebrietatem et comessationem. Gregorius autem aliter. Ergo vel alter superfluus, vel alter diminutus.

7. Item, In Collationibus patrum dicilur, quod a gula nascitur luxuria, a luxuria phylargiria, a qua nascitur ira : ergo ira ista debet computari inter filias gules.

8. Item, Quod generatur non secundum univocam generationem, non habet nomen filii, sicut dicit Augustinus, quod lumbricus nascitur ex corpore, non tamen dicunt eum filium, nec homo filius solis : sed generatio dictarum filiarum a gula non est secundum univocam generationem, cum non sit similitudo in specie : ergo non debent pradicta dici filiz gule.

9. Item, Dicit Ambrosius : "Turpis generat filiam turpiorem :" sed secundum Chrysostomum, "nihil gastrimargia turpius :" ergo non habet aliquam filiam.

Respronsio. Dicendum, quod idem vitium dicitur mater et caput, licet alia ratione : dicitur enim caput ex eo quod habet finem perfecte delectationis quo fruitur, ad cujus consecutionem convocat alia in considerando quod recipiat aliquid ab extrinseco : unde ex ratione talis convocationis dicitur caput. Sed alia ratione dicitur mater: quia mater est quae generat ex alio, et dicitur mater ex eo ex receptione alicujus extra : sicut conceptione finis producit aliud vitium, ut habeat perfectionem delectationum in co, sicut gula producit multiloquium, ut sit consummata delectatio non solum in edendo, sed in hoc facit magis delectabile ex vanis verbis. Simile hujus est in virtutibus : aliqua enim virtus ut charitas convocat actum alterius virtutis ad suum finem, sicut credit aliquis in Deum non propter primam veritatem, sed propter amorem : et hoc est importare aclum : et dicitur, quod charilas importat actum aliarum virtulum, sed non clicit nisi actum proprium qui est diligere dicitur clicere illum. actum quem producit per modum nature, el unius nature tnus est actus proprius. Quia ergo diversa vilia possunt advocare aliquod vitium ad suum finem, ideo non est mconveniens, quod idem vilium dicatur filia diversorum vitiorum diversa ratione, quia ratio filiationis est ex fine : unde secundum diversitatem finis erit diversitas rationis. Pradicto ergo modo illa quinque dicuntur esse tiliw gulae.

enim

Et numerus earum sic potest accipi: Quod enim consequitur gulam ; aul sequilur cam penes suam miateriam, aut penes effectun, Cum autem gula consistat in delectabili secundum gustum, secondum conjunctionem talis delectabilis et effectus ejus, multiplicatio est spirituum et caloris excilans vapores : cl sic multiplicati per gulain possunt referri.ad cor, quod est principium immediatum corporalium passionum, et sic ex dilatatione cordis causabitur etian: inordinata wtitia diffundens se per membra, et resolyens ca a continentia modeste honestatis : et sic est inepla Letitia. Vol referuutur ad cerebrum, quod est proximum principium animalium operationum : ¢t sic multiplicantur phantasmata, sicut apparet in sommo, quanto magis in vigilia nec minus : et unde multiplicantur verba non mensurata ratione, et sic procedit madtiloguium, quia vinumn,

ut dicitur, facit hominem per talenta lo qui. Vel referuntur ad utrumque : et sie producitur sewrrilitas, quando aliquiverbis et gestibus illicitis et dissoluti: provocat alios ad risum. Ex parte autem materi prout deservit generative es! immeunditia, quia est species luxuriae propter multiplicationem materia ex gu. Ja proveniens : secundum vero quod trahitur ad superiora, producitur hebefedty ments.

Ad primum et secundum ergo dicendum, quod maltiloguium et scurrilitas secundum diversas rationes sunt fila cule of luxuriw : secundum enim quod aliquis per illicita verba vel facta intendit provocare meretricem ad usum et ad deleetari cum ea, est filia luxurie : sed sccundum quod est ex cibo et propter delectationem cibi, est filia gule.

Ad tertium dicendum, quod non dicitur hebetudo intellectus quae est ex natura vel egritudine, fila gule, sed quir est ex prava actione, qua aliquis afficitur circa delectabilia cibi et efficitur totus carnalis, et non percipit spiritualia : sicut dicit Chrysostomus, quod "non tam veliementer flavialium aquarum cursus ripas corrodere et submittere solet, sicul delicie et luxus omma valetudinis nostra firmamenta faciunt subruere? &i namque medicinalem ingrediaris officinam et accedens tmterrogaveris, omnes fere morborum causas illinc invenies esse. Vilis enim tenuisque mensa sanitatis mater est : et eam propterca medicorum periti ita nominaverunt, non salurari quidem yocantes sanitatem (cibi manque penuria sanitas est), et minus vesel saztatis matrem appellantes. Si vero mater est sanitatis egestas, patet quod saturitas wgritudinis mater est et milirmttates morbosque parit. [psorum quoyuue medicorum artem transgredientes, pedum dolores, et capitis gravedines et vertigines, et manuum cruciatus et tremores et remissiones et arcuatus, et longs febres et estuose, et alias his multo plura (non enim omnia pereurrere yaeat) non ex indigentia parcoque victu, sed ex crapula et saturitate nasci solent ."

Ab quantum dicendum, quod immunditia pertinetad luxuriam tamquam species, ad gulam tamquam filia cui materiam ministrat.

Aliud solutum est in supra in responsione.

Ad aliud dicendum, quod non suiitur hic inepta latitia quae est de malo quod est commune omni peccato, sicut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod duo quae ponit Isidorus, accipiuntur penes generalia in quae dividitur objectum gule, scilicet in cibum, circa quod est comessatio : et potum, circa quod est ebrielas : sed quinque quae ponit Gregorius, accipiuntur quocumque modo aliquid ex gula nascatur.

Ad aliud dicendum, quod illa productio est per modum radicis, non per modum matris.

Ad aliud dicendum, quod non dicuntur filiea proprie, sed transsumptive tantum.

Ad aliud dicendum, quod vitium potest dici turpius dupliciter : aut secundum quantitatem culpa, et hoc modo non est turpissimum gula : vel quantum ad ignominiam, et hoc modo nihil turpius ea: quia, sicut dicit Gregorius, Vi- _ tia carnalia sunt minoris culpe, et majoris opprobrii : nec oportet, quod dictum Ambrosii universaliter intelligatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 21