Text List

Articulus 22

Articulus 22

An bene sentiant Sancti qui dicunt bonum omnes homines esse virgines ?

ARTICULUS XXII. An bene sentiant Sancti qui dicunt bonum omnes homines esse virgines ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante fiuem : "Servivit tlle legi et tempori suo, serviamus et nos Jegi et tempori nostra, etc.,"

Kx hoc enim videtur, quod Hieronymus voluit, quod omnes essent virgines.

Kit ad idem facit, quod dicitur, 1 ad Corinth. VII, 7 : "Volo entin omnes vos esse sicut meipsum", id est, permanere in castitate.

Videtur autem hoc esse inconveniens : quia omnibus existentibus castis, mundus dissolverctur : et Deus non vult mundum dissolvi : ergo videtur, quod non vult omnes homines esse castos ergo cum Apostolus hoc voluerit, ipse suam voluntatem non conformavit cum diyina voluntate, quod est inconveniens.

Ad hoc dicendum, quod quidam dicunt, quod Sanctis taliter loquentibus revelatum fuit, quod ex prasentibus si casti remanerent, numerus electorum impleretur. Sed quia hoc nulla ratione probari potest, ideo alii aliter dicunt, scilicet quod voluntas ibi est perfecta et conditionata : et est sensus, Volo omnes vos esse sicut meipsuin, id est. vellem, si esset possibile. Sed quia non est probabile sanctos imperfectam habuisse voluntatem, ideo dicunt alii, quod distributto intelligitur divisim sic : Volo omnes, etc., id est de quolibet hoc volo divisun, licet de quolibet nolo idem conjunctim.

Aliter potest dici sicut hic innuit Hicronymus, quod Apostolus hoc vult secundum conditionem ltemporis : unde sensus est, Volo ones, etc., quantum opportunum est tempori. Et tamen dicit Teronymus, qtod sicut illi fuerunt tempore suo, ila nos nostro.

Et per hoc patet solutio ad omnia ob~ jecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 22