Text List

Articulus 23

Articulus 23

An concubinae Patriarcharum ancillae fuerunt, vel uxores ?

ARTICULUS XXIII. An concubinae Patriarcharum ancillae fuerunt, vel uxores ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, LB, in fine : "Mas enim nune uxores appellat, etc."

Videtur, quod non sunt concubine : quia 1. Si ancilla a domino suo in matrimonium dueitur, ipsa efficitur libera : quia secundum legem matrimonii uxor est de latere, ne sicut ancilia habeatur. Constat autem, quod tantus Patriarcha non utebatur fornicario concubitu aneillarum. Ergo fuerunt vere et liber uxores: ergo non sunt dicende concubine.

2. Item, Cum aliis fratribus acceperunt interea aqualem portionem : hoc autem esse non posset, nisi essent legilimi filli: sed non sunt legitimi, nisi ex uxore libera et legitima : ergo nec concubing, nec ancille matres illorum filiorum dici debent,

In contrariom hujus est, quod habetur, Genes. xxv, 6, quod Abraham "filiis concubinarum largitus est munera", tamquam separaret eos ab hereditate : ergo non erant filii legitimi.

Responsio. Dicendum hic puto, quod ancille manserunt uxorio affectu conjuncte : ut significaretur mysterium futu- rum: unde, 32, quest. 4, Augustinus reddit rationem, quid significent ancille, et quid libere.

Ad Hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod verum est in matrimonio quod est unius cum una : sed in aliis matrimoniis ubi unus ex dispensatione Dei habet plures, non oportet quod sic sit : quia manerent uxores in conditione aptiori ad significandum statum futurum.

Ad aliud dicendum, quod hoc non fuit generale : unde nec legitime, nec de concubina nati alicujus patris pertinebant ad hereditatem futuram, nisi de quo preceperat Dominus. Et ideo Ismael, natus de ancilla, ejicitur, et Esau natus de libera: ut sciatur, quia tota hereditas possessio est ex eligente, et non ex meritis propriis vel alienis.

Et sic patet solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23