Articulus 24
Articulus 24
An patres antiqui habentes uxores et ancillas concubinas servabant fidem thori?
Videtur autem, quod non fuit in matrimonio illo fides thori : quia 1. Fides thori in se habet, quod alii non misceatur : sed illi mixti fuerunt aliis : ergo fidem thori non servaverunt.
2. Item, Fides thori utrumque conjugem ligat equaliter : sed mulicr non habet potestatem sui corporis ad alterum virum : ergo nec vir ad alteram mulierem : cum igitur alteri mulieri Junxerint se viri illius temporis, videtur quod lidem thori non servaverunt.
Responsio. Dicendum, quod fides thori seryabatur secundum exigentiam temporis et dispensationis de habendo plures, sicut dicit Magister in Littera. [it ideo quoad hoc servabatur, quod non aliis nisi propriis uxoribus misecbantur, et intentione prolis : nec mulicr aliud petendi dune habuit potestatem.
On this page