Text List

Articulus 26

Articulus 26

Qualiter libellus repudii fuit permissus?

ARTICULUS XXAVI. Qualiter libellus repudii fuit permissus?

Secundo queritur, Qualiter fuit libellus ille permissus ?

1. Aliter enim procedunt leges in judicio factorum exteriorum et causarum, et aliter in judicio conscientiae : quia in sausarum judicio dissimulatur minus malum, ne eveniat majus maluim in conscienia judiciv non : Deus autem judieat secundum conscientiam : ergo nulla lex ab ipso debuit dari, in qua aliquod malum permitteretur : ergo videtur, quod si injusta est lex, non est data a Deo: si autem justa, quod non fuil permissio, sed potius lex ordinans et obligans ad observandum.

2. Item, Chrysostomus super Jadtheewm dicit : "Permissum est a Moyse repudium, malum quidem, tamen licifum: hae ratione qua permiserunt Apostoli secundas nuptias propter incontinentiam hominum." Inde arguo, quod sicut sccunde nuptiae sunt licite in Novo Teslamento, ita repudium per libellum datum, fuit licitum in Veleri Testamento : ergo libellus ille fuil licitus.

3. Item, Judicium humanum precipue traditum a Deo, exemplatum est a Deo divino : sed ego video, quod si in causain trahebatur, sententia dabatur seeundum judicium Domini pro viro, quod dimiltere poterat uxorem, ei dato tali hbello. Cum igitur hoc judicium informatum fuit a justitia quae exemplata fuit a justitia divina, ipsum judicium fuit justum : ergo et justus et licitus fuit libellus, et repudium et omnia quae sequebantur ex illo.

Ix contranium hujus est, 1. Quod dicit Dominus, Matth. xrx, 8, quod "Moyses ad duritiam cordis vests permisiƩ vobis dimittere uxores vestras," scilicet dare libellum repudii : sed quod propter duritiam cordis permiittitur, simpliciter est injustum : ergo libellus ille simpliciter fuit injustus.

2. Item, Chrysostomus super Mattheum, v, 32 : "Permisit Moyses dari Iibellum repudit, ne per odium funderetur sanguis : permisit fieri mala, ne fierent pejora." Ex hoc aceipitur, quod dare libellum fuit simpliciter malum : sed omne malum estillicilum : ergo videtur, quod illicita fuil datio libelli.

3. Item, Augustinus in Glossa super idem, et hoc ponitur hic in Lillera : "Seribit Moyses in Deuter. xxiv, Let 2, quod si uxor non placeat viro propter aliquam feeditalem, dimiltat eam : quod permissum dict exponit Christus propter duritiam maritorum, von ut concedatur dissidium, sed wt tollatur homicidium :" et ex hoc sequitur idem quod prius.

Resvonsto. Puto hic esse dicendum salva ineliori sententia, quod libellus iste simpliciter fuit injustus, sicut etiam injustum fuit habere plures : secundum autem tempus et congrucntiam hominum fuit justum. Ifoc autem videtur clici ex textu verborum Yomini nostri Jesu Christi, Matth. xix, 4 et sey., ubi premittit Dominus ante senlentiam de repudio, qualiter Deus ab initio creavil hominem masculum et feeminam, et quod essent duo im carne una, et quod Deus conjunxit homo non separaret, ef postea subinfert de libello repudii. Unde etiam super idem dicit Chysostomus, quod "femina non debet cogitare nisi de uno masculo creato, sicut Deus ipse unum uni, eb unam uni creavit ab mitio."

Dicendum ergo ad primum, quod lex illa Dei, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. vu, 19, est imperfecta, et "nihil ad perfectum adduxit": sed dabatur secundum congruentiam temporis et personarum, ut tamquam pedagogus ad Christum adduceret. Unde et multa bona significata ex ipsa uxoris dimissione eliciunt in Glossa super Deuteronomium Origenes et Gregorius : et ideo imperfecta habuit mandata, et dispensata pro tempore.

Ad id autem quod objectum est de Chrysostomo dicendum quod non est simile nisi in incitante primo ad dationem legis, quia hic et ibi turpe est : sed hic turpe crudelitatis, et ibi turpe hbidinis.

Ad aliud dicendum, quod rectum principium unumquodque corrigit secundum modum possibilem sibi, et non secundum verissimam rectitudinem : et ita etiam facit judicium causarum quod exemplatur ab tpso : quia videtur mihi, quod istud fuit judiciale, non caremoniale principaliter, nec sacramentale, nec morale : et talia mutantur per varietatem temporum et personarum : unde illa objectio non cogit, quod simpliciter fuit justum repudium.

Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod sine dubio lex dictis de causis permisit repudium, et etiam lex Justiniana : et omnis lex semper permisit repudium praeter legem Christi : in quo notatur legis Christi perfectio in sanclitate, pietate, et castitate.

Unde ad objectum dicendum, quod duritia cordium tunc erat causa movens : sed tamen nisi fuisset utilitas, non concessissct. Ejus autem utilitas superius exemplata est: et ideo secundum tempus justus fuit libellus, licet non simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus tangit causam incitantem seu excitantem ad dandam legem judicialem : sed tamen oliam alia causa erat utilitatis que excusabat pro illo tempore.

Simmirer dicendum ad id quod dicit Augustinus,

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26