Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quare hoc solum sacramentum habet impedimenta ?

ARTICULUS III. Quare hoc solum sacramentum habet impedimenta ?

Tertio queritur, Quare hoc solum sacramentum habet impedimenta ?

Videtur enim, quod non solum debeat habere : quia etiam pcenitentia dependet a voluntate et actu nostro: et tamen impedimenta nulla ponuntur ei: ergo videtur, quod nec isti.

Responsio. Dicendum est ad hoc, quod duplex causa est quare alia non habent impedimenta : quarum una est, quod consistunt circa unum hominem simplicem, et ille ex alio impediri non potest. Alia causa est quia circa actus spirituales sunt, quos solus Deus operatur in nobis sine nobis, in quibus ipse nullum potest habere impedimentum : quia nihil est fortius ipso quod impediat ipsum. Utruinque autem horum deficit in matrimonio : quia a duorum dependet voluntatibus, et duobus agentibus: et ‘consistit ejus consummatio in actu corporali : et ideo multiplex potest habere impedimentum.

Et per hoc patet, quod non est simile de pcenitentia, quod inductum est pro simili.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3