Text List

Articulus 4

Articulus 4

An frigiditas sit impedimentum matrimonii ?

ARTICULUS IV. An frigiditas sit impedimentum matrimonii ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "De his autem qui causa frigiditatis, etc."

Videtur autem, quod frigiditas non debet impedire : quia 1. Quod ad conjugii ordinatur continentiam, non impedit matrimonium sed frigiditas ordinatur ad majorem conjugii continentiam : ergo non impedit.

2. Item, Constat, quod omnes vetuli sunt frigidi naturaliter : et tamen vetulus cum vetula contrahere potest : ergo frigiditas non impedit.

3. Item, Si sciunt se esse frigidos et contrahunt, stat matrimonium : ergo frigiditas per se non impedit matrimonium, sed potius concubitum qui consequitur quoddam matrimonium, ut supra est probatum : male ergo ponitur, quod frigiditas impediat matrimonium,

4. Item, Impedimentum matrimonii quod est naturale, equaliter potest evenire utrique conjugi: sed frigiditas non impedit mulierem : ergo nec virum debet impedire : ergo non debet poni pro impedimento.

5. Item, Nimia caliditas impedit, sicut et nimia frigiditas : quia nimia caliditas exsiccat humidum : ergo et nimia caliditas debet poni pro impedimento.

6. Item, In multis masculis invenitur impedimentum ex nimia caliditate : ergo videtur, quod debuit poni pro uno de impedimentis.

7. Item, Nimius humor resolvit nervos : ergo impedit vigorem qui exigitur ad coitum : ergo etiam ille debet poni pro impedimento.

Ulterius quaeratur hic de his qui habent caliditatem debilem : haec enim sufficit membra movere ad concupiscentiam, sed cito evaporat, et debiliter extendit : habens ergo iste uxorem virginem, cum non habeat nisi primum impetum, deflorare non potest : et tamen cognoscere posset corruptam, si talem haberet uxorem. Quid ergo isti est faciendum ?

Videtur, quod nihil facere possit : quia si alium corrumpere facit, ipse est causa adullerii, et hoc fieri non debet.

Item, Si corrumpat eam manu, hoc est species sodomiz#, cum non fiat in- strumento debito : ergo videtur, quod ipsum oportet carere debito propter quod contraxit matrimonium.

Responsio est ad hoc quod frigiditas hic ambit omne impedimentum naturale, et perpetuum coeundi ex quacumque sit causa : sed tainen quia frigiditas generalius est, et intenditur semper etate procedente, propter hoc istud ponitur : si enim esset accidentale impedimentum, scilicet abseissione veretri, vel sectione testiculorum, vel perpetua arctatione mulieris, cul beneficio medicine subveniri non potest, tunc secundum versus supra positos totum sub illo membro continetur, quod est impotentia coeundi perpetua, et hic continetur sub frigiditate : et hoc ideo quia jus non loquitur de frigiditate in quantum frigiditas, sed im quantum causat impotentiam cocundi: et ideo omnia quae idem causant naturaliter et perpetue, vocat /rigiditatem,

Ad primum ergo dicendum, quod consensus conjugalis est in carnalem copulam, et illa supponit potentiam cocundi si debitum exigatur : et ideo excladit maritalem copulam frigiditas in eo quod supponit : nec est continentia conjugalis, ubi talis copula per exclusionem deDiti si exigatur, excluditur.

Ay atiup dicendum, quod vetuli habent caliditatem sufficientem movere, licet non generare : et ideo conceditur cis matrimonium pro medicina quoad fidem thori : et ideo non est simile.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod in coitu mulier est paliens : propter quod dicit Aristoteles, quod non proprie dicilur mulier continens, quia non competit e1 impetus agentis in coilu: ad pati autem suflicit frigiditas, licet non ad agere : quia dicit Avicenna, quod frigiditas sistit motum : et ideo cum masculus se habeat ut agens, si supervenit frigiditas, abscinditur motus, et agere non potest, et ideo ex parte sui impedit matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod non est idem de nimia caliditate : quia caliditas vix umquam est impedimentum perpe~ tuum : quia cum digeritur humidum extraneum per cibum sumptum continue, incipit remitti calidum naturale, et temperatur ita, quod id quod ante consumebat, postea incipit resolvere et consumere, et tandem resolvere sine consumptione. Hoc etiam fit processu etatis : et ideo tradunt Philosophi, quod multi impotentes in juventute ad coitum, processu xtatis coire incipiunt : et multi non generantes in juventute, processu wtatis incipitunt generare : et ideo non ponitur impedimentum sicut frigiditas. Si tamen inveniretur impedire coitum per continuos tres annos, separarentur : sed hoc vix aceidit : quia etiam quando impotentes sunt generare et coire quoad commixtionem seminum, quia semen consumitur in cis, tunc tamen possunt reddere debitum ex nimio vigore genitalium, quod non est in frigidis.

Per hoc etiam patet solutio ad ibi sequens.

Ad aliud dicendum, quod nimius humor abscindens coitum, non est nisi ex frigiditate humidum illud inducente et inspirante : quia frigiditas est qualitas activa, et humiditas passiva magis : et ideo humidum per se non potest esse causa impediments.

Ad rw quod ulterius queritur, salva mehori sententia videtur esse dicendum,quod per applicationem manus via fieri poterit.

Ad id autem quod contra hoc objicitur, videtur esse diccndum quod differt applicare manum, wt medicantem, et polluentem. Manus enim applicata ut polluens, inducit mollitiem vel sodomiam:sed manus medicans non inducit: sicut etiam dicimus in mulieribus quibus descendit matrix extra os vulva : praecipitur enim ut digitis reponant eam, et tamen non dicimus manus illas polluere eas vel corrumpere, sed potius medicari eis,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4