Text List

Articulus 5

Articulus 5

An mulier volens separari a viro propter impotentiam, debet jurare septima manu amicorum, quod non est cognita a marito ?

ARTICULUS V. An mulier volens separari a viro propter impotentiam, debet jurare septima manu amicorum, quod non est cognita a marito ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initum : "Decrevit ut uterque eorum septima manu propin- quorum, etc."

Hoc enim videtur inconveniens, cum 1. Dominus dicat, quod in ore duorum vel trium testium stat omne verbum ': ergo videtur etiam, quod hic sufficiant duo vel tres testes.

2. Item, Apostolus etiam in accusatione presbyteri dicit sufficere duos testes vel tres *, Videtur ergo, quod, injuste notatur hic manus septima.

3. Item, Propinqui sunt magis suspecti quam alii, quia libenter juvant suos propinquos, ut sue voluntaris effeclum consequantur : ergo videtur, quod melius esset vocare extraneos in juramentum.

4. Item, Cum opus matrimonii occultum sit valde, qualiter possunt jurare de hoc quod non viderunt.

5. Item, Per quem modum dandum est cis juramentum ?

Reseonsio. Dicendum, quod in favorem matrimonit et propter horrorem separationis ut ceteri terreantur, inductum est de testium multiplicatione.

Quod autem Dominus dicit, ipse intelligit in causis quae non sunt adeo favorabiles, et possunt ad notitiam melius venire quam ista.

Ad aliud dicendum, quod presbyteri crimen melius sciri potest quam actus matrimonii, in quo, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et coneupiscentia contra Julianum, parentes etiam proprios filios quos genuerunt testes habere volunt propter impudicam concupiscentiam quae est in coitu.

Ad aliud dicendum, quod nullis ita nota sunt talia familiaria, sicut propinquis, qui si desunt, assumuntur vicini : qui etiam si non sunt, alii sumuntur qui exceptione sunt majores : et illi omnes propinqui esse dicuntur hic, large sumpto vocabulo.

Ad aliud dicendum, guod non jurant synodales sive testes, quod non commixti sunt, sed potius quod credant illos verum jurasse : unde illi quorum matrimonium ab eis denuntiatur, primi jurant, quod numquam carnaliter convenerunt, et alii postea jurant, quod credunt eos verum jurasse.

Ad ultimum dicendum, quod jurare debet vir in hunc modum, quod continuos tres annos fideliter sine fraude operam dederit, ut talem N. tunc cognosceret carnaliter, et numquam eamdem N. cognoscere potuit. Illa autem jurat, quod ipsum fideliter juvit ut cognosceretur, et non impedierit sine fraude, et tamen ab eo cognita non sit : et alii postea jurant, quod credunt eos verum jurasse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5