Text List

Articulus 6

Articulus 6

An separatione facia propter impotentiam, et postea compertum est per Justum iudicium non fuisse impotentiam, st contraxerint cum aliis, an debeant separari ?

ARTICULUS VI. An separatione facia propter impotentiam, et postea compertum est per Justum iudicium non fuisse impotentiam, st contraxerint cum aliis, an debeant separari ?

Deinde quaeritur de hoc-quod dicit, ibi, B, ante medium: "Si vero ille acceperit aliam, separentur, etc."

Hujus autem, Extra, de /rigidis et maleficiatis, redditur ratio : quia tunc patet, quod frigiditas non fuit causa quam allegaverunt, sed potius instinctu diaboli quia odio se habuerunt, separationem quesiverunt : unde cum Licclesia ex post facto se viderit deceptam, revo~ cat priores nuptias quae vere nuptie faerunt: secundas autem separat quae apparebant in adspectu hominum tantum.

Sed contra hoc objicitur : quia 1. Sicut probatum est in naturalibus, aliquisin juventute impeditur a coitu, et procedente atate coire incipit : ergo allegatum viri impedimentum potest esse primo verum, et postea tamen redit facultas : videtur ergo, quod cum vero impedimento ipsius matrimonium separatum fuit, debeant manere separati.

2. Item, Una mulier amabilior est quam altera: ponamus ergo, quod alliquis est qui non habet calorem ex complexione sufficientem ad coitum : potest tamen excitari accidentibus anima que sunt amor, concupiscentia, et lujusmodi: hoc enim possibile est secundum naturam : quia acecidentia anime etiam transmutant corpus in infirmilates et sanitates, ut dicunt naturales : et sic videtur, quod talis osset sterilis in perpetuum ad abominabilem mulierem, et tamen cum amabili coiret. Si ergo iste separatur a prima, et permittitur ei contrahere cum secunda : et iterum quando coit cum secunda, redditur prime, videtur esse injustum : quia perpeluum habet impedimentum ad illam, et non ad istam.

Responsio. Dicendum, quod hoc contingere non potest nisi ex nimio calore: et quia talis debitum potest reddere, licet non spermatizet vel generet : ideo talis casus non accidit. Sed omnimoda impotentia coeundi causatur ex frigiditate quae semper intenditur atate procedente : et ideo si per triennium operam dedit, et non potuit coire, praesumitur perpetuum esse impedimentum,

Ad aliud dicendum, quod forte in tali casu consultatio habenda esset a re-- sponsis sapientium : et sine prajudicio videtur esse dicendum similiter sicut de maleficiato : quia etiam quoddam genus maleficii est abominatio quam concipil ad mulierem : unde monenda est illa, quod se exhibeat mundam et ornatu et affabilitate amabilem viro : et ipse est monendus, quod excogitet causas quibus amabilior foemine efficiatur : et si hoc non prodest, videtur esse simile maleficio : et ideo separari possunt, et allis conjungi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6