Text List

Articulus 7

Articulus 7

Si vir cui imputatur impotentia, asserit se debitum reddidisse, mulier vero negat, an sit standum assertiona viri ?

ARTICULUS VII. Si vir cui imputatur impotentia, asserit se debitum reddidisse, mulier vero negat, an sit standum assertiona viri ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : "Sed vir si asserit se debitum reddidisse, etc."

1. Videtur hoc esse injustum, quando probari potest corporis inspectione : et tunc judicio multitudinis prevalet mulier assertioni viri, sicut dicitur, Extra, de frigidis et maleficiatis. Ergo non statur semper assertioni virl.

2. Hem, Videtur causa nulla esse quam dicit : quia pares sunt in matrimonio : ergo nihil est dictum, quod ideo viro eredendum sit, quia ipse sit major.

3. Item, Matrimonium est medicina : siautem subtrahitur medicina, eger incidit in periculum : sed si vir mentitur mulieri, subtrahitur medicina : ipsa exponitur fornicationi : ergo videtur, quod judicium sit injustum.

4. Item, Mulier quae sola jacens continere posset, si cogatur jacere cum viro, ex continua viri imaginatione et contactu, efficitur incontinens : si ergo vir non coeat cum illa, sequuntur aliae cor- ruptele multe : et ita videtur, quod tolerabihus judicium esset, si separarentur,

Responsio. Dicendum ad hoc est, quod statutum hoc justum et equissimum est, tum propter viri constantiam, mum etiam propter hoc quod ipse caput intelligitur mulieris, tum ceteris paribus praeter hoc solum, quod mulier neget, et vir affirmet.

Ad primum autem dicendum quod si per inspectionem probatur, tunc mulier prevalet oculata fide : et tunc cetera non sunt paria.

Ad aliud dicendum, quod vir est caput mulieris in regimine, sed in reddendo debito est ei equalis.

Ad aliud dicendum, quod medicina non subtrahitur mulieri, sed ipsa deficit in probatione : et ideo judex qui non adspicit occulta, non potest intromittere se de causa.

Ad aliud dicendum, quod {non est dubium, quin mulier talis magis ad libidi~ nem incitetur : et ideo provideat sibi, scilicet seorsum jacendo : hec enim talis vir non negabit : et si negaret, non puto quod mulier annuere teneretur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7