Text List

Articulus 8

Articulus 8

An maleficii impedimento aliquis potest impediri a potentia coeundi ?

ARTICULUS VIII. An maleficii impedimento aliquis potest impediri a potentia coeundi ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "De maleficii autem impedimento, etc."

Queruntur autem hic tria, Primum est, Utrum maleficii impedimento aliquis potest nnpediri a potentia coeundi ? Secundum, Utrum maleficium potest impediri vel medicari per aliud maleficium ? Tertium, Quid sit statutum juris de malcficiatis ?

Ad primum objicitur sic : 1. Diabolus non habet potestatem in porcos, sine permissione divina : ergo ad hoc quod accipiat potestatem in porcos, non potest compelli per mateficium : ergo multo minus compelli potest ad hoc quod accipiat potestatem in hominem,

2. Item, Si per maleficium aliquis impeditur, oportet quod hoc sit operatione demonum qui ad hoc compelluntur, sed Deo permittente : constat autem, quod Deus per nullum opus potestatem alicujus relaxat, nisi ilud sit bonum et meritorium : sed maleficium non est meritorium: ergo per hoc non datur potestas alicui : ergo non datur potestas ad impediendum aliquem a coitu.

3. Item, Potestas daemonis non legitur data fuisse nisi Sanctis : sed ille qui facit maleficium, habet in potestate damonem: ergo ipse est sanctus : ergo videtur, quod maleficium sit sanctum : ergo non fit per incantationem.

4. Item, Opus diaboli non potest nec debet destruere opus Dei : sed maleticium est opus diaboli, matrimonium autem opus Dei : ergo maleficium non polest impedire. vel destruere matlrimonium.

5. Item, Si maleficiatur aliquis, necesse est fieri aliqua operatione qua Jit circa corpus maleficiali, vel circa animam : demon ergo operabitur. Quivratur ergo modus : non enim potest operari per contactum, quia ipse non habet corpus. Similiter non potest operari per imperium, quia supra nihil est constitutus: et non sunt plures modi operationum : ergo demon non potest impedire aliquem.

6. Tlem, Demon magis vult aliquem esse in coneupiscentiis foominarum et coitu, quam continentem : cum igitar malelicium aliquem faciat continentem, videtur quod nullum maleficiat.

Ad hoc dicendum, quod nulli dubium esse debet multos esse maleliciatos vi et potestate deemonum : quia hoc sancti Patres dicunt, et Ecclesia super hoc jura promulgavit : et hoc patet etiam omnibus illis qui de necromantia et de factis imaginum aliquid noverunt.

Ad primum ergo dicendum est, quod diabolus istam accipit potestatem permissus propter peccata patientium, vel ad exemplum aliorum. Qualiter autem hoe fiat per maleficium, dicendum secundum Theologos, quod virtute divina fit compulsio, et est potius vindicta quadam et poena gravissima peceati, quam exaudilio maleficii, scilicet ut gai in sordibus est, sordescat adhuc', et accipiat cooperationem erroris, qui noluit credere veritati. Unde compulsio fit per Deum et per sanctos Angelos, sed operatio per daemonem.

Ad aliud dicendum, quod non est opus meritorium, sed pestiferum, et sequitur effectus Deo permittente. Unde etiam quandoque non sequitur effectus : el puto, quod hoc ideo fit, quia Deus ex sua misericordia restringit daemones hujusmodi. Necromantici aliam assignant causam de qua nihil ad priesens.

Ad aliud dicendum, quod potestas daemonum, id est, super daemones, coercens a maleficiis, non legitur data nisi Sanctis : sed potestas daemonis ad operationem erroris sepe legitur dari infidelibus, et malis hominibus, sicut dabitur Antichristo, et necromanticis quotidie datur.

Ad aliud dicendum, quod opus demonis propria auctoritate non destruit opus Dei, sed Deo permittente, et homine hoc pati merente : sed sepe destruit diabolus opus Dei, scilicet charitatem, fidem, et effectus aliorum sacramentorum.,

Ad aliud dicendum, quod demonum operatio est diversa circa talia : pracipua tamen est per imperium, sicut invenies notatum super secundum Sententiarum, ubi agitur de operatione demonum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8