Articulus 9
Articulus 9
An maleficium sit excludendum per maleficium ?
1. Necromanticienim docent unum maleficium per aliud excludi : sicut patet in libro Hermetis, qui de secretis Aristotelis intitulatur. Ergo videtur, quod hee via possit inquiri.
2. Item, In medicinis corporalibus ejusdem artis est facere infirmitatem, et curare eamdem : ergo et in spiritualibus erit eodem modo: sed necromantici est conferre maleficium : ergo ejusdem etiam erit auferre : ergo videtur, quod ad ipsum possit recurri pro medicina maJeficii.
In contrarium est, quod 1. Lex Dei precipit, quod interficiatur, qui magos consulit, et querit a mortuis veritatem‘ : ergo ad ipsos nullus debet recurrere.
2. Item, Hicin Litlera non docetur medicina, nisi per jejunia, et orationes, et hujusmodi : ergo alia medicina non est requirenda, cum demon nihil operatur, nisi Deo permittente : si ergo placetur Deus, operatio demonis amovebitur.
3. Item, Isa. vin, 19 et 20, dicitur quod non debent ire ad divinos, "qui strident in ineantationibus suis", sed ad legem magis et prophetias . Ergo medicina anecromanticis non debet requiri.
Responsio, quod nullo modo querenda est per incantalorem medicina: sed potius semper tolerandum est maleficium.
Ad primum ergo dicendum, quod illi ut pestiferi docent noscere : et cum cessant daemones a lesione, tunc curare videntur, sicut dicitur in vita 8S. Bartholomei.
Av auiup dicendum, quod non est simile : quia medicina est ars salutaris, et ratione utens per operationes creature, cul Deus dedit virtutem faciendi curas. Unde dicitur, Eccli. xxxvin, 1: Honora medicum propter neccessitatem : elenim illum creavit Altissimus. Et ibidem, 3.4: Altissimus de terra creavit medicamenta, etc. : sed necromantia est ars pestifera quoad suas operationes, et magis utitur experimentis, quam ratione, et vi demonis utitur pro antidoto : et ideo Ecclesia condemnavit hanc omnino.
On this page