Text List

Articulus 10

Articulus 10

An maleficiati debent separari?

ARTICULUS X. An maleficiati debent separari?

Tertio queritur, Quid juris super hoc sit statutum ?

Quod autem hic dicitur in Liftera, et etiam, Extra, de frigidis et maleficiatis dicitur, et ab universa Ecclesia tenetur, scilicet quod maleficiatus ad unam, non est maleficiatus ad aliam : et ideo si juvari non potest orationibus bonorum, separatur, et datur utriusque licentia alii nubendi, nec umquam ista licentia revocatur.

Sed contra hoc opponitur : quia in libro Inaginum docetur fieri imago quae maleficiat simpliciter : facit enim amare castitalem, et universaliter abscindit coitum: ergo videtur, quod aliquis potest esse maleficiatus ad omnes : ergo si ille contrahit, et propter impotentiam cocundi separatur, et postea aliam cognoscit, videtur qaod debet redire ad primam co modo quo frigidus, ut supra habitum est.

2. Item, Sicut frigidus potest curari, ita et maleficiatus : ergo sicut frigidus curatus primis nuptiis redditur, ita maleficiatus, ut videtur.

In contrarium est, quod maleficiatus : quando contraxit, persona fuit illegitima : ergo contractus nullus est : ergo non debet restitui contractui qui nullus est.

Responsio. Dicendum, quod ita est tenendum ut dicit Letéera.

Et av primum dicendum, quod maleficia multa sunt : sed sine destructione corporis, et magna infirmitate non potest deduci ad hoc corpus, quod in nullam moveatur : sed hoc verum est, quod bene inducitur amor castitatis per necromantiam, et abominatio coitus, sed tamen manet motus in aliquam propter fomitis incendium, nisi omnino infrigidetur.

Ad aliud dicendum, quod curari potest maleficiatus sise totum ad Deum conferat in oratione, compunctione, et satisfactione : sed tamen quia tunc illegitima ad contrahendum persona fuit quando contraxit, ideo absolvitur ab illa. Sed in frigido curato prasumitur, quod quia contraxit, non omnino frigidus fuit, sed finxit, quando contraxit : et ideo prioribus nupliis restituitur secundum judicium Ecclesie, quod maxime sequitur exteriores prasumptiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10