Text List

Articulus 3

Articulus 3

An adulteri teneantur se dimittere et se~ parari, vel possint simul habitare ?

ARTICULUS III. An adulteri teneantur se dimittere et se~ parari, vel possint simul habitare ?

Iyeinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, "Si vero queritur, An adulter possit adulteram dimittere, etc."

Queritur enim hic, Utrum teneantur xe dimittere propter fornicationem, vel possunt adhuc cohabitare si velint ?

Videtur autem, quod teneantur se dimittere : quia 1. Actus separativus, semper dividit, nisi aliquid iterato conjungat : sed fornicalio est actus separativus : ergo dividit, nisi iterata fiat conjunctio : sed non potest ibi esse conjunctio iterata : ergo necessarium est, quod maneat divisio. Propario assumpte per destructionem consequentis : inter duas et easdem personas non iteratur conjunctio matrimonialis et legitima : cum igitur prius fuerunt conjuncti, post actum separativum non iterabitur conjunctio, ne injuria fiat sacramento.

2. Item, Videtur quod adulter adulterain dimittere possit, quia adulterium alterius causat separationem : sed in omni natura sic est, quod quando geminatur causa, tunc confortatur effectus : sed utriusque adulterio geminatur causa diimissionis : ergo effectus confortatur ergo multo plus adulter adulteram dimittere potest, quam non adulter adulteram.

3. Item, Majus est peccatum amborum, quam alterius simpliciter : ergo videtur, quod magis peccant contra matrimonium ambo, quam alter ; ergo magis dividunt thori cohabitationem peccantes ambo, quam si alter peccaret : ergo videtur, quod se invicem dimittere possunt.

4. Item, Ambo in matrimonio jus suum amiserunt : cum igitur hoc eis propter peccatum non acquiratur iterato, videtur quod peccent postea commanentes : ergo tenentur separari.

Ix contrariuM hujus est quod dicit Dominus, Joan. vil, 7: "Qui sine peccuto est vestrum, primus in illam lapidem mittat": et hoc dixit de adultera : ergo adulter adulteram accusare non potest : ergo nec per accusationem deferre judici: sed non potest dimittere nisi per judicium : ergo uxor adultera ab adultero dimitti non potest.

Responsio. Dicendum, quod adulter adulteram non potest dimittere, sicut dicitur in Littera.

Ad primum autem quod objicitur, dicendum quod non simpliciter est actus separativus : quia separat a thoro, sed non a sacramento : et ideo objectio non valet : talis enim unio et separatio sunt personales, et ideo sepius inter easdem personas iterari non possunt.

Ad aliud dicendum, quod adulterium alterius est causa separationis ex merito fidei servate in reliquo : ideo enim adjudicatur ci, quod adultera miserit debitum quod habuit in corpore alterius, licet re~ liquus nihil amiserit. Cum autem uterque adulteratur, tunc nihil meretur illa fides, et ideo non possunt separari : quia pro neutro ad poenam alterius judicari potest. Objectio autem procedit ac si merito adulterii solius fiat judicium : et hoc non est verum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad vtrmum dicendum, quod neuter amisit jus suum : quia quod unus amittit jus suum, judicatur in favorem fidei servate ab altero : et hoc non fit hic.

Et sic patet ratio juris assignati hic.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3