Text List

Articulus 4

Articulus 4

ARTICULUS IV. An vir qui fornicationis expers fornica- riam dimiserit, potest alit copulari?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Si guis autem fornicationts expers, etc."

Ex hoc videtur, quod in isto capitulo dicitur, quod penitus sit injustum :

1. Dicit enim Dominus in Evangelio, quod non omnes capiunt verbuim de continentia: ergo nec omnibus debet imponi: aut igitur vir dimittet, aut non dimittet, Si dimittit, tunc cum sit imper- fvelus, sibi imponitur perfectio : hoc autem est laqueus imperfecto, sicut innuit Apostolus, I ad Corinth. vn, 35 : Porro hue ad utilitatem vestram dico, non ut lugueum vobis ingiciam, sed ad id quod honestum est, supple, provocem, et quod fucultatem prebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Si autem non dimiltat, tunc incentivum prebet delinquendi : quia stultus est, qui tenet meretricem, ut dicit in Litera : ergo videlur injustum esse quod hic dicit.

2. Item, Ista ex matrimonio non habuit plus quam debitum in corpore viri, et hoc merito fornicationis amisit : ergo cum illo nihil plus habet commune: ergo videtur, quod licet ista non sit soluta ab illo qui non peccavit in matrimonium, tamen ille sit solutus ab ea: ergo ille potest ducere aliam, licet ipsa alium ducere non possit.

3. Item, Cum tria bona sint matrimonii, video quod per fornicationem duo expresse violantur, scilicet fides, et sacramentum. Et de fide quidem patet. De sicramento autem etiam patet sic : quia sacramentum secundum esse est ipsa individuitas matrimonii, qua unum fuerunt in anima et corpore vir et mulier: sed impossibile est illam unitatem manere in unione ad alium: ergo cum per fornicationem alter unit se alii, ipse dividit se a primo: ergo solvitur individuilas : ergo haec bona quae nulla facta sunt, on tenent esse matrimonii inter virum et mulierem. Sed bonum prolis melius et certius in alia queritur, et etiam in animalibus : ergo videtur, quod nullum bonorum matrimonii impediat, quin ille qui non est fornicatus, contrahere possit cum alia: ergo falsum est quod dicitur in Litiera.

4. Item, Matrimonium est medicina : sed nulla ars medicine est, quae egro parat tantum unum electuarium vel antidotum, sed potius si offenditur in uno, paratur alterum : ergo a simili cum egri- tudo concupiscentiae periculosior sit,

quam egritudo corporis, videtur quod ei continue diversa debent parari antidota. Si igitur offendat unus conjugum (quia melius est nubere, quam uri') debet fa~ cultas daricontrahendi cum altero.

Ix conrrarium hujus est, quod omne inducens lasciviam et dissolutionem civilitatum Ecclesie, debet interdici a jure, sicut dicit Philosophus in Politegiis : sed conjungi pluribus successive est hujusmodi : ergo debet interdici : ergo rectum est jus quod hic ponitur. Pronarur me~ dia : si enim separatus conjungitur alteri, nascitur odium parentele ad parentelam, et dissidium domus puerorum contra pueros: ergo constat propositum.

Ad hoc dicendum, quod ea quae in Littera dicuntur, sine ambiguitate sunt tencnda.

Ad primum autem quod contra objicitur, dicendum quod permittitur et consulitur ei, quod cautione habita uxori parcat, et sic secum remaneat : quia non est meretrix quae poenitens est: et si non vult, sibi imputet : nec per hoc prestat incentivum delinquendi, quia vir jure potest eam disciplinis arcere et sacerdotibus, quod de lapsu secundo non timebit.

Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod bonum sacramenti non violatur: quia talis separatio non est sacramentalis : quia licet alii sit unita corporaliter, non tamen sacramentaliter: et unio corporalis cum alio non contrariatur unioni sacramentali cum marito, et ideo non scindit eam.

Ad aliud dicendum, quod matrimonium medicina est: si tamen infirmus abhorret medicinam, quae sola valet contra morbum, non potest ei fieri alia, sed eadem aliter disposita erit salutaris : ita est de muliere primo meretrice, et postea peenitente.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4