Articulus 9
Articulus 9
An effectus separationis sit precisio a thoro ?
Videtur autem, quod non debet esse : quia 1. Nulli de quo timetur, et custodiri potest, danda est libertas peceandi : sed mulier ita egrediens, majorem accipit peccandi libertatem : ergo non debet ei concedi a marito : ergo non est separanda a thoro.
2. Item, Osee, 1, 6, loquitur de adultera dicens : "Ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet". Ergo sepienda est adultera, et non separanda a thoro.
3. Item, Hieronymus in prooemio Prologi galeati Osex, describit mulierem adulteram in cubiculo viri clausam, et multo tempore sedere viduam, et reditum viri ad se prestolari : ergo et hoc modo potest hic fieri.
4. Item, Furiosus seipsum volens interficere, ligatur et bene agitur cum eo : sed mors anime periculosior est quam mors corporis : ergo videtur, quod vo~ lens sibi facere mortem anime, non debet dimitti, sed ligari.
Ix conrrarivum est quod dicit Papa, quod nulli injuriatur, qui suo utitur jure : sed iste dimittens, ulitur suo jure : ergo nulli injuriatur : ergo hoc licite facere potest.
Responsio. Dicendum, quod dimitti potest etiam pro simplici fornicatione : sed etiam dimitti debet, quando sepius iterat, et non vult poenitere, causis superius assignatis.
Ad primum ergo dicendum, quod non potest fieri ei vis quia coacta servitia Deo non placent, et, ut dicit Damescenus, nec compellit virtutem, nec suadet malitiam : et etiamisi exterius ligaretur, cor ligari non posset: et ideo non est liganda.
Ad duo sequentia dicendum, quod sepienda est spinis a Domino via fornicatoria anime, qui potest hoc modo convertere : sed virnon potest convertere, et propter favorem viri permittitur ei, quod agat ad separationem, ut sic mulier confusa revertatur ad. seipsam, sicut etiam medicinalis est excommunicatio.
On this page