Text List

Articulus 10

Articulus 10

In quibus casibus vir non potest agere ad separationem thori ?

ARTICULUS X. In quibus casibus vir non potest agere ad separationem thori ?

Quarto queritur, In quibus casibus vir non potest agere ad thori separationem ?

Et dicuntur septem. Primus casus est, si ipse similiter fornicari convincitur. Secundus, Si ipse uxorem prostituit. Tertius, Si ipsa propter longam virt absentiam virum defunctum credebat. Quartus, Si latenter cognita est ab aliquo in specie proprii viri lectulam subintrante. Quintus, Si fuit vi oppressa. Sextus, Si reconciliavit eam sibi post adulterium perpetratum. Septimus, Si in infidelitate matrimonio contracto, aller conversus dat libellum repudii non volenti cohahitare, et ille recedens nupserit alii, et post illo dimisso couvertatur : tunc enim tenetur cam recipere, non obstante eo quod in infidelitate ab alio cognita fuerit.

Ozicitur autem de primo casu : quia 1. Duplex culpa auget reatum: ergo et poenam : cum ergo pceena fornicationis uxoris sit separatio a thoro, propter duplicem fornicationem debent separari.

2. Item, Uterque istorum peccat contra matrimonium : ergo uterque istorum in matrimonio puniri debet : ergo ab invicem separari debent.

3. Item, Fides utriusque leditur ad altcrum : ergo periculose cohabitant : ergo videtur, quod concedendum sit eis, quod agant ad suiinvicem separationcm.

De secundo autem opponilur : quia 1. Tunc maxime videtur vile contuber- nium inter virum et mulierem : ergo dandum est jus ut ab invicem separentur.

2. Item, Circumstantia turpior est a viro prostitui, quam ab extraneo : videtur ergo, quod aliquod jus introducendum sit per quod a viro separetur: et hoc non potest esse nisi detur accusatio ad separationem : ergo talis non debet impediri ‘quin agat ad thori separationem.

De tertio objicitur similiter : 1. Ponamus enim, quod sequentis amorem preferat precedenti, et non velit redire admonita: ergo videtur, quod ipsa adulterii rea, efficitur, ut infrain Iittera dicetur: ergo potest agi contra eam ad thori separationem.

2. Item, Dubia in meliorem et secu~ riorem partem sunt interpretanda : sed marito diu absente non potest esse certum de sua morte : ergo videtur, quod ipsa tenetur securius eligere, scilicet continenter exspectare : quia in illo nullum est periculum : si ergo non exspectaverit, videtur quod hoc possit ei opponi : ergo contra eam potest agere vir ad thori separationem.

De quarto similiter objicitur : quia 1. De facili notabilis est vir a viro in tactu et loquela et aliis signis: ergo sl ipsa non discernit, videtur quod non facit quod in se est: ergo rea efficitur : ergo peccatum illud potest ei opponi ad thori separationem. . .

2. Item, Ignorantia non excusat a toto, sed a tanto : ergo non tota accusatio contra eam tollitur a viro,

De quinto etiam opponitur, si est oppressa: 1. Nullo enim metu debet fornicari, quia quoad hoc nullus metus cadit in constantem virum, quia hoc est mortale peccatum : ergo per hoc non absolvitur, quin vir posset agere contra eam.

2. Item, Ipsa aliquid confert ad actio- nem, quia concedit corpus, licet invita : ergo non est omnino vis.

3. Item, Violenter corrupte# non velantur: ergo a simili ab actione - viri etiam non ex toto absolvuntur : ergo vir in tali casu potest agere ad thori separationem.

De sexto etiam quaeritur sic : 1. Aut intelligitur reconciliatio per judictum Ecclesia, aut quia petivit ab ea debitum, et illa reddidit. Si primo modo : tunc nullus est casus : quia jam judicatum est ab Ecclesia, quod illud adulterium non pro adulterio est habendum, et tunc nullum est ibi dubium. Si autem secundo modo. Conrra : Ponatur quod lite pendente ante sententiam datam ab Ecclesia, illa petat debitum : aut negabitur, aut non. Si negaverit: ergo facit injuriam : quia adhuc non est absolutus ab ea per sententiam Kcclesie : ergo non reddit ei quod adhuc suum reputatur : ergo peccat mortaliter. Si autem reddit : tunc reconciliatur ei post adulterium : ergo non potest postea agere ad thori separationem: et hoc nihil est : ergo iste casus nullus est, ut videtur.

2. Item, Pro beneficio nullus amittit actionem quam habet adversus aliquem: sed iste reconciliando se illi bene ‘facit : ergo ex hocnon amittit actionem : ergo videtur, quod etiam post reconciliationem possit agere ut prius ad thori separationem. Prima probatur : quia si detur oppositum, tunc sequitur, quod aliquis punitur pro beneficio : quia amittere actionem quae sibi a jure in fayorem conceditur, est maxima poena. Secunda autem per se constat.

De septimo objicitur : quia 1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. vn, 15: "Quod st infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujgusmodi". Ergo similiter qui separatur ab infideli conjuge, in nullo est sibi obnoxius : sed per conver- sionem non fit ei obnoxius nova servitute : ergo non tenctur eam recipere: ergo videtur, quod iste casus sit nullus.

2. Item, Si debet eam recipere, hoc non est, nisi cx vineuwlo matrimonii quod remansit etiam post abscessionem illius : sed ponamus, quod fidclis contrahat cum alia antequam illa convertatur quae prima uxor fuit dum infidelis esset : ergo Si prima postea conyertitur, tenetur recedere a fideli, et recipere eam, et hoc est contra Apostolum.

In contrarium hujus est quod dicit Innocentius II, xtra, de divortio, cap. Gaudemus. Et infra, quod "si conversum adfidem et illa conversa sequatur, antequain propter causas preedictas legitimam ills ducat uxorem, eam recipere compelletur : quamvis qguoque secundum evangelicam veritatem qui duxerit dimissam, meechatur, non tamen dimissor poterit objicere fornicationem dimisse pro co quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata,"

Responsio. Dicendum ad primum casum, quod ille tenet secundum sententiam Domini in Evangelio Matthei, v, 32 et xix, 9.

Av pritum aulera quod contra objicitur, dicendum quod majus peccatum est in utrogue cx duplici fornicatione, quam exuna : quia tamen actio ista in favorem illius indulgetur a jure, qui non est meechatus, quando nowter meretur favorem illum, cessabit actio ad thori separationem.

Ad aliud dicendum, quod uterque peccat contra matrimonium, et tamen neuter potest agerc, quia trabem habct in oculo : et ideo non fit judicium nisi inquisitionis et prenitentiw, et non accusationis ad thori separationem : quia de iio modo egendi intelligitur hoc quod dicilur, Joan. via, 7: Qe sine peccato est, etc.

Ad ALiud dicendum, quod pro laesa fide utrique injuagenda est peenitentia in foro confessionis, vel etiam a visita- tore si fuerit denuntiatum: sed actio dicta de causa cessat per modum accusationis.

Ad id quod objicitur de secundo, dicendum quod verum est, quod majus est ibi peccatum si vir prostituat uxorem suam, quam si non prostitueret eam : tamen quia jus illud in favorem innocentiae introductum est, non meretur vir prostituens uxorem tali jure gaudere. Objectio autem procedit ac si jus in detestationem criminis tantum sit induclum.

Et per hoc patet etiam solutio ad sequens.

Ad id qued objicitur de tertio, dicendum est, quod sine dubio si mulier non vult redire ad pricrem postquam scivit cum vivum, et fugit cum, amorem sequentis ei prawferens, reputabitur tunc adulterii rea. Et potest hoc vir ei objicere coram judice ecclesiastico ad thori separationcm : et in hoc casu non excusatur, sed tantum quando putans virum mortuum cum alio contraxit.

Ad aliud dicendum, quod melior pars est rationabilior : et cum ratio nostra in talibus particularibus non potest procedere, nisi ex judiciis sensibilibus, dicitur satis (ula pars secundum humanum judicium, quando sufficienter habet sensibilia, ex quibus ratio causetur, sicut est fama per auditum, et exspectatio longa ultra terminum condictum de reditu, et hujusmodi.

Ad id quod objicitur de quarto casu, dicendum quod quando presumitur maa machinatio, tunc posset discerni de facili, Sed quando nihil mali praesumitur, tunc talis cauicla non adhibctur, nec tenetur adhibere : quia in loco consueto frequentalioni sui mariti et hora consueta se exhibet, et ad amplius non tenetur.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de igncorantia juris, aon facti: ignorantia caim factia tole excusat: et talis est ista ignorantia, quando alius recipitur pro alio, sicut Lia recepta est a Jacob pro Rachel.

Ad id quod objicitur de quinto, dicendum quod iste casus intelligitur de vi absoluta, quae licet non cadat in animum, tamen cadit in corpus : et non intelligitur de metu honoris, vel parentum, vel alicujus alterius: et haec vis dicta est oppressio, potius quam metus vel violentia timoris. .

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quoniam constat, quod nihil confort, sed tantum patitur.

Ad aliud dicendum, quod non velantur taliter oppresse propter cautelam : tamen si omnimoda fit eis vis, possunt meo judicio velari, sicut notatum est in questione de velo virginum, et probatur per rationes satis congruas, et etiam per auctoritates, lieet solus Leo Papa aliquid videatur dicere contrarium, quod propter cautelam dictum est amplioris humilitatis. Si tamen aliquis vellet tenere contrariam opinionem, scilicet quod non de- bent velari, ille potest dicere ad istud, quod non est simile : quia velum requirit siguum.potius quam virtutem et gratiam : sed jus illud in favorem virtutis et detestationem vitii inductum est, et cum non inyeniat majorem in uno conjugio virtutem, quam in alio, nec vitium quod precipue in mente est, non ‘datur licentia alteri objiciendi hujusmodi fornicationem,

Ad id quod quaeritur de sexto, dicendum quod utroque modo potest intelligi : si enim reddit ei debitum, aut reddit ut reconciliate cui culpam dimisit, aut reddit sicut ei a cujus debito est nondum absolutus per judicium ecclesiasticum. Si primo modo : tunc tenet casus: quia non est jus ut semel dimissum iteram repetatur vel objiciatur in crimen : quia, sicut dicit Propheta, non consurget du- plex tribulatio: nec idem peccatum potest esse indullum et punitum ac si non sit indultum. Si autem reddit secundo modo : tunc non cbstat ei quin eam adhuc accusare possit.

Et per hoc patet solutio prime objectionis.

Ad aliud dicendum, quod de beneficiis nullus de jure suo aliquid amittit: sed ex benelicio quandoque sequitur amissio, sicut situ debes mihi centum, et ego remitto tibi propter Deum ex beneficio eleemosyne,amitto jus petendia te centum : et hic est ita, ex remissione enim iste amittit jus accusandi.

Er av quod ulterius objicitur de septimo, dicendum quod ultimo inducta Decretalis totum jus dicit quod est in casu isto.

Ad primum autem quod contra opponitur, dicendum quod hoc verum est quod dicit Apostolus, quod in hujusmodi non est frater aut soror subjectus servituti: sed in alterius modi est subjectus,hoc est, si alterius modi efficitur, id est, fidelis sicut maritus.

Ad aliud dicendum, quod si aliam duxerit ante sue conjugis conversionem, tunc favore fidei absolvitur : quia fortius est vinculum matrimonii, quod fundatur super fidem Christi, quam id quod in infidelitate contrahitur: et ideo secundum stat matrimonium, et etiamsi illa convertatur quam prius habuit. Sed quando nullum vinculum stringebat in oppositum, secus fuit, sicut patet in vinculis corporalibus, quod debile per se stringit : quod si veniat fortius in oppositum stringens, rumpitur primum, quod cum solum erat, non rumpebatur.

Sed tamen notandum est, quod in eadem Decretali parum ante dicitur, "scilicet si plures uxores ille intuitu sue infidelitatis habuit, cum nulli umquam nisi ex divina dispensatione plures habere licuerit, quod unam de pluribus eligat, si omnes secum convertuntur, quae sibi magis congruit: et aliis datur licentia nubendi, quia uxores vere numquam fuerunt. Ila autem quam eligit, per contractum novum fidei Christiana vera uxor ejus efficitur."

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10