Text List

Articulus 11

Articulus 11

An post latam sententiam de separatione, teneatur vir recipere adulteram st tpse adulteratur ?

ARTICULUS XI. An post latam sententiam de separatione, teneatur vir recipere adulteram st tpse adulteratur ?

Quinto queritur, Utrum post latam sententiam de separatione thori, teneatur recipere adulteram, si et ipse adulteratur?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Tunc non habet quod ei objiciat : ergo videtur, quod tenetur eam recipere.

2. Item, Jus istud in favorem continentiae inductum est: sed cadens in crimen, favorem juris non meretur: ergo iste amplius non debet gaudere illo jure : ero tenetur eam recipere, ut videtur.

3. Item, Extra, de divertio, seribit Alexander tertius, Hiv Jitéeris. Et infra: "Sane tu conyocato capitulo tuo, cum ex corumdem consilio utrisque privalis continentiam injunxcris observandam, ita quod caste viverent ab invicem segregali, memoratus V, furtim cum alia sponsalia et nuptias temere eclebravit : verum cum factum inquirere laborares, supra diclus V. seriem rei explicans et exponens ad audientiam nostram fertur appellasse. Unde fraternitati tue mandamus quatenus si ita processit, dictum virum ad uxorem legitimam redire compellas," Ex hoc arguo, quod cum propter nuptias cogatur redire et recipere primam, multo magis propter fornicationsm,

4. Item, Ad ecclesiaticum judicem pertinet per censuram ecclesiasticam cogere ad criminis vitationem : sed alter non potest si iste fornicans est in crimine: ergo pertinet ad ecclesiasticum judicem eum compellere ut vitet crimen illud: sed congrue vitare non potest nisi suscipiendo uxorem adulteram: ergo pertinet adeum, ut cogat talem suscipere primam quam dimiserat.

In contrarivm hujus est, quod dicitur sic: Quod bene semel diffinitum est, nulla debet iteratione retractari: sed separatio illius semel est diffinita: ergo non debet retractari: ergo non debet cogi, ut amplius eam recipiat, quam semel per sententiam dimisit.

Responsio. Dicendum, quod de rigore juris non tenetur eam recipere, sicut ultimo probatum est: sed tamen judex ecclesiasticus de suo oflicio compellere eum debet, quod recipiat.

Et per hoc patet solutio ad duo ultima que non probant, nisi quod judex de suo officio debet talem compellere, ut recipiat eam quam dimisit.

Ad primum dicendum, quod licet ex post facto non habeat quod objiciat, tamen quando in judicio fuit causa, tunc habuit. Et quia tunc res definita fuit, non debet aliqua de causa retractari. Juris autem istius hac potest esse causa : quia cum mulier primo fornicatur, non habet causam, cum non sit exacerbata per virum, et matrimonio possit uliin medelam concupiscentiae ; et ideo fornicatio sua detestabilis est, et non habens excusationem. Cum autem vir postea fornicatur, quando nullam habuit concupiscentiz medicinam, et exasperatus est ab uxore, majus habet pallium excusationis : et ideo de rigore juris conceditur, quod non propter hoc conveniri possit ab uxore ad reconciliationem. Et idem est e converso de uxore si tenuerit fidem thori, viro adulterante.

Ad aliud dicendum quod favor ille respicit statum persone trahentis in causam adulterium, et non statum futurum: cum enim futuri casus incerti sint, in favorem futuri status non potest aliquod introduci jus, sed potius in favorem sta~ tus praesentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11