Articulus 12
Articulus 12
An mulier adultera teneatur viro eam revocantt reconciliart post sententiam de separatione thori, etiamsit noluerit ?
ARTICULUS XII. An mulier adultera teneatur viro eam revocantt reconciliart post sententiam de separatione thori, etiamsit noluerit ?
Sexto queritur, Utrum mulier adultera teneatur viro eam revocanti reconciliari post sententiam de separatione thori, cetiamsi noluerit ?
Videtur autem, quod sic: quia 1. Vir in ea nullum jus amisit: sed ipse jus in corpore uxoris habuit: ergo illa ei reddere tenetur: ergo et reconcihari; sed vir eam revocavit. Prosarur autem prima ex hoc quod nullum jus amittitur, nisi per peccatum: et vir non peccavit, et sic constat propositum.
2. Item, Ipsa non separatur nisi ad viri actionem: ergo si vir cesset ab actione, ipsa tenetur commanere: ergo etiamsi cesset ab effectu actionis, ipsa tenetur redire : ergo si revocataa viro fuerit, redire tenetur,
3. Item, Unusquisque potest illi juri renuntiare, quod in suum favorem est inductum : sed hoc jus in favorem viri non fornicantis est inductum : ergo illi renuntiare potest: ergo si renuntiat, tenetur ille ad debitum solvendum sicut prius tenebatur.
4. Tlem, Sinon teneretur ad servitutem pristinam, tunc recuperaret libertatem et commodum ex suo peccato: sed hoc est inconveniens: ergo tenetur redire si revocet eam vir.
In conrrarium hujus est, quod 1. Per sententiam separatus est ab ipsa: quod autem persententiam juris fit, juste fit: ergo separatio est justa: sed quilibet potest uti eo quod per sententiam juste adeptus est: ergo ipsa potest licite manere separata, etiamsi ille eam revocet.
2. Item, Ipsa timere potest de odio et de malo corporis : quia, Proverb. vi. 34, de tali viro cujus uxor est fornieata, dicitur: Quia zelus et furor virt non parcet, etc. : quilibet autem potest sibi cavere : ergo et ista potest manere separata, etiamsi revocata fuerit.
Respronsio. Dicendum secundum legem quod dicit : Quod favore meo inductum est,in damnum meum retorqueri non debet. Unde vir potest eam petere etiam invitam, sicut probant prime objectiones.
On this page