Text List

Articulus 13

Articulus 13

An mulier adultera post penitentiam adulterit possit repellere virum ab accusatione ?

ARTICULUS XIII. An mulier adultera post penitentiam adulterit possit repellere virum ab accusatione ?

Septimo queritur, Utrum mulier adultera post peenitentiam adulterii potest repellere virum ab accusatione ?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Dicit Ambrosius, quod peenitentia est res optima et perfecta, qua omnes defectus revocat ad perfectum: ergo revocat etiam defectum istum ad perfectum, pro quo accusari poterat: ergo de cetero non potest accusari.

2. Item, In Littera dicit Gregorius, quod non debet reputari quae erat, sed qua est modo sancta et justa: ergo non debet ei objici adulterium.

3 Item, Judicium humanum non debet esse strictius, quam divinum: sed Deus in suo judicio non objicit praeterita, quae deleta sunt per penitentiam: ergo nec homo debet objicere : ergo videtur, quod mulier non debet accusari pro adulterio per peenitentiam deleto.

Ty conrrarivm hujus est, quod 1. Poenitentia alterius non tollit mihi jus quod in favorem meum inductum est: sed jus istud, scilicet accusatio ad separationem thori, in favorem meum inductum est: ergo per poenitentiam allerius non delctur, nec tollitur mihi.

2. Item, Si dimitlitur ante peenitentiam, ego non teneor cam recipere poenitentem : ergo nec peenitens potest me ab accusations impedire.

3. Item, Poenitentia delet culpam, sed non poenam, quia in peenitentia poonam oportet sustinere : sed separatio est pana: ergo non tollitur ab eo separatio: ergo accusari potest ad separationcm thori.

Rusvonsio. Dicendum, quod peenitentia debet inducere virum, ut voluntarie cesset ab accusatione: sed tamen non cogitur si noluerit: monendus est tamen ut cesset, et durus est si induci non polerit, quia sibi debet suflicere, quod Deo suflicit.

Ad primum ergo dicendum, quod peenitentia revocat defectus quoad immunilatem culpe, sed non quoad immunitatem indignitatis et cujuscumque peene.

Preeterca, Poenitentia valet in foro Dei sive confessionis : sed non in foro judici sive contentionis, quia hoc judex videre non potest, sed solus Deus.

Ad aliud dicendum, quod dictum Gregorii consilium est, non preceptum.

Ad aliud dicendum, quod judicium humanum non est strictius, nec rectius, quam divinum : sed est per alia, quia per exteriora quae certificari possunt avtitiis hominum : et hoc non est peenitentia : sed Deus solus videt peenitentiam in corde: et ideo quod sufficit Deo, non suflicit homini: et quandoque quod sufficil homini, non sufticit Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13