Text List

On this page

Articulus 14

Prev

How to Cite

Next

Articulus 14

Articulus 14

An vir adulteratus occulte, sine peccato potest agere ad thort separationem contra mulierem adulleram manifeste ?

ARTICULUS XIV. An vir adulteratus occulte, sine peccato potest agere ad thort separationem contra mulierem adulleram manifeste ?

Octavo queritur, Utrum vir adulteratus occulte, sine peccato potest agere ad thori separalionem contra mulicrem adulteram manifeste ?

Videtur, quod sic: quia 1. Quod occultum est, objici non potest: et nihil potest cum impedire ab accusatione, nisi objectio similis criminis: ergo videtur, quod vir agere potest ad thori separationem.

2. Item, Qui est in mortali peccato occulto, necessitate instante potest preedicare: sed predicare majus est multo, quam agere ad thori separationem: ergo qui est in adulterio occulto, potest etiam agere ad thori separationem.

3. Item, Nullum est scandalum de peccato viri : sed de peceato mulicris est scandalum : ergo ipsa debet publice puniri, sicut dicit Apostolus, I ad Timoth. v, 20 : Peecantes coram omnibus argue, ut et cxtert timorem habeant. Ergo mulier ista publice debet puniri : est autem peenaista ineo in quo peccavit, scilicet in matrimonio ; ergo cum non possit puniri nisi separatione a thoro, videtur quod vir agere potest sine peceato ad thori separationem.

In conTRARIUM hujus est, quod 1. Mulieri ad exceptionem contra virum non deficit nisi probatio : sed veri~ tas etiam non probata per testes predest ei et sufficit coram Deo: ergo mulier coram Deo habet exceptionem contra vi- rum : ergo coram Deo peccat, quando accusat eam.

2. Item, Occultum et manifestum circumstantiae sunt similis adulterii secundum speciem : sed circumstantiae non alienant peccatum nec infinite gravant unum super aliud: ergo videtur, quod peccatum idem in specie simile jus faciat in utrisque : sed hoc est separationis : ergo unus habet idem jus contra alterum, quod e converso, licet in alia circumstantia : ergo mulier potest excipere coram Deo contra virum.

Responsio. Dicendum, quod ultimo probatum verum est et probabile.

Unde dicendum est ad primum, quod in judicio humano potest objicere sine obstaculo : sed hoc non queritur, sed potius, utrum sine peccato id facere possit vel non ?

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talis potest predicare in necessitate, quia predicatio est animabus necessaria : sed non est ita de thori separatione, quae est potius ad turbationem, quam ad consolationem.

Ad aliud dicendum quod verum est, quod talis potest accusare, licet nullum sit scandalum : tamen ipse in conscientia constringitur peccato suo: et ideo propria conscientia magis debet eum inclinare ad uxoris compassionem, quam ad abjectionem.

PrevBack to TopNext