Articulus 3
Articulus 3
An impediat ex gure naturali vel positive ?
1. Videtur autem, quod non ex zaturafi: quia hoc, ut dicitur in Digesto veteri, est quod natura omnia animalia docet : constat autem, guod natura non docet servitutem : ergo videtur, quod ista conditio non est de jure naturali : ergo nec matrimonium impedit de jure naturali.
2. Item, Siimpediret per vim juris naturalis, oporteret quod contrariaretur alicui eorum quae sunt matrimonii in conjunctione maris et feemine: sed hoc non invenitur de facilt : ergo per vim juris naturalis non impedit.
3. Videtur autem, quod nec ex jure divino : quia hoc potius persuadet humilitatem, quam exaltationem. Unde etiam dicitur, | ad Corinth. vu, 24: Servus vocatus es ?non sit tibi curce : sed et si potes fiert liber, magis utere. Ergo de servitute etiam de jure divino persuasum est, quod liber maneat cum ancilla, vel e converso; ergo non impedit matrimonium ex jure diviuo.
Videtur, quod nec ex hewmano jure positivo : quia totum jus humanum oritur a divino, vel a naturali : sed istud nec a divino oritur, nec ab alio : ergo non est impediens de jure positivo.
Rusponsio. Dicendum, quod impedimentum istud vim habet a jure positivo, quod est statutum Ecclesie habentis Dei auctoritatem et inspirationem ad ordinationem peccali per peenas, ut prius habitum est.
Ad opsecrum autem contra, dicendum quod quoad hoc est naturale, quod natura insurgit et punit nocivum : et ideo peene peccati naturali jure stabiliuntur : et hoc modo reducitur ad naturam : sed non oportet, quod sit naturale vel divi- num sicut unum prasceptorum naturalium vel divinorum, sed potius judiciale statutum in poenam peecantium, et in favorem libertatis, quae prnmo ex animi libertate ex nobilitate virtutis exorta est.
On this page