Text List

Articulus 4

Articulus 4

An servus unius potest contrahere cum ancilla alterius ?

ARTICULUS IV. An servus unius potest contrahere cum ancilla alterius ?

Quarto, Queritur de servo unius contrahente cum ancilla alterius. Et hoc queritur propter ea quae dicuntur in capitulo B, "Quaeritur etiam, si servus, etc."

Videtur autem, quod hoc esse non possit: quia 1. Servitus unius onerosum reddit conjugium : sed hic est triplex servitus, vel etiam quadruplex : ergo nimis onerosum efficitur conjugium : est enim hic duplex servitus dominorum duorum conjugum, el servitus viri ad uxorem, et e converso.

2. Item, Matth. wi, 24: "Nemo potest duobus dominis servire". Ergo nec hic: ergo non possunt duobus dominis serviles conjungi.

Si forte dicis, quod hoc verum est quando jubentur contraria. Contra: Sit quod uxor petat debitum, quando dominus postulat servitium : tunc enim jubent contraria : ergo iste est in perplexitate : sed nullus debet esse perplexus : ergo nullus debet tale conjugium contrahere.

3. Item, Sit quod dominus pracipiat illi, quod numquam reddat ei debitum, sed semper in domo domini maneat ut invigilet actibus domini: et similiter dominus ancille precipiat : constat, quod tenentur obedire, quia Apostolus hoc precipit* : ergo videtur, quod numquam est tempus exigendi vel reddendi debi- tum : ergo nec maritalis societas; potest esse inter tales : ergo nec conjugium.

4. tem, Esto quod dominus precipiat ei ne consentiat in matrimonium : constat, quod debet esse obediens,alias dominus puniret eum: ergo videtur, quod consentire non potest : ergo nec matrimonium contrahere.

5. Item, Quidquid est rei quae in me est, meum est cum re mea: sed iste servus domini sui est : ergo et domini est, quidquid est servi: sed uxor servi est servi: ergo uxor servi est domini: sed una mulier non potest esse duorum, nihil commune habentium: ergo uxor servi debuit esse illius domini ancilla, cujus ancilla fuerat ante. Objectio eadem est de servo in comparatione ad dominum ancille, Cum igitur hec omnia sint inconvenientia, videtur quod nullum conjugium sit cum servo et ancilla diversorum dominorum.,

6. Item, Pueri talium servorum dubie generantur: licet enim secundum leges quasdam partus sequatur ventrem, tamen consuetudines diversarum terrarum de hoc dubiae sunt: quia sicut supra probatum est, homo est animal cujus uterque sexus pro educatione filiorum sollicitatur, sed substantia patris magis principalis est in generatione filii, quam etiam matris: ergo videtur, quod plus pertinet de partu ad patrem, quam ad matrem : si ergo isti generant unum infantem, ille erit duorum dominorum, et forte contraria precipientium, quod esset magna absurditas. Cum ergo multa inconvenientia sequantur ex tali conjugio, videtur quod tale conjugium sit illicitum.

Responsio. Dicendum, quod talia conjugia licet sint difficilia, tamen sunt licita.

Ad primum ergo dicendum, quod servilus viri in uxorem, et e converso, equis voca est ad servilem conditionem : quia uxor non est ancilla viri, nec vir est servus uxoris : et ideo illa objectio non concludit inconveniens.

Ad aliud est distinguendum : quia aut servus contraxit matrimonium consentientibus dominis, suo, et uxoris, aut dissentientibus, aut altero consentiente, etaltero dissentiente. Si autem primo modo, tunc solvendum est debitum conjugale : quia qui consentit principale, intelligitur consensisse accessorium. Et ita quando matrimonio consenscrunt, concessisse intelliguntur et tempus ad solvendum debitum. Si autem ambo dissentiunt, tunc adhuc distinguendum videtur, scilicet aut quia non est hora solvendi debitum maritale, aut serviendi dominis. Si primo modo, si est nox, et in cubili secreto est cum uxore, puto quod tenetur solvere debitum. Si secundo modo, tunc puto quod debent servire dominis. Si autem tertio modo, tunc sub cadem distinctione serviendum non consentient.

Ad pictum aulem Fyangeliste dicendum, quod interest qualiter aliquis sua re ulatur : et ideo leges sunt, quid debeant facere servis domini corum. Unde Apostolus dicit, ad Coloss. iv, 1 : Domini, quod justum est et equum servis presiate, scientes quia Dominum habetis in colo,

Ad aliud dicendum, quod non potest precipere dominus, ut numquam sibi ipsi intendat servus : quia hoc esset contra curam et providentiam naturalem. Unde sicut non potest prohibere, ne intendat sustentationi speciei, est enim tempus operandi et quiescendi in uno die naturali, sicut ventt nox, quando nemo potest operari, sicut dicitur, Joan. ix, 4. Et similiter est in una septimana, sicut tempus feriarum : et tunc non pot- est servus suspendi a redditione debili. Sed verum est, quod bene potest impediri imperio domini a cohabitatione continua.

Ad dictum autem Apostoli patet responsio per antedicta.

Ad aliud dicendum, quod quoad hunc consensum non est servus in potestate domini : quia ille consensus habet conditionem libertatis ex seipso, ut supra patuit in questione de impedimento violentizx sive coactionis. it causa hujus est, quia quod ad nature permanentiam in solatium mortalitatis natura concessit, non debet poni in potestale cujusquam : et ideo etiam domino contradicente, dummodo alias velit servus, potest libere consentire in matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod illud decipit secundum equivocationem ejus quod est suum, vel meum : quia aliter est vir uxoris, et e converso, et aliter servus domini, ut patet ex prehabitis: extraneissimus enim modus habendi est ille quo vir habct uxorem, et habetur ab ea, et propinguissimus ille quo habetur servus a domino, sicut possessio: et ideo non valet ratio illa.

Ad untimem dicendum, quod si plures tales generarent filios, tunc dividuntur a dominis in quibusdam Alemanie partibus: si autem unus solus, tunc dividi non potest, sed unus ab alio accipit pretium, et tunc est unius tantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4