Articulus 5
Articulus 5
An vir potest se dare in servum altert sine consensu uxoris, et absolvi per hoc a redditione debili ? Et simile queritur de muliere.
ARTICULUS V. An vir potest se dare in servum altert sine consensu uxoris, et absolvi per hoc a redditione debili ? Et simile queritur de muliere.
Quinto, Queritur de conditione qua supervenit matrimonio: et hoc ratione tertit capiluli, ubi hoc movetur in Liftera, Videtur autem, quod non sit secundum rationem jus quod determinatur in Lié- tera.
1. Dicit enim Bernardus : "Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare." Ergo a simili quod pro libertatis favore institutum est, contra libertatem non debet militare : sed quod ille se servum facit, est contra liberum usum uxoris, quo uti debeat viro suo : ergo videtur, quod debeat rescindere matrimonium, ut ipsa libera contrahat cum alio, cujus possit hberum habere usum.
2. Item, In omni natura ita est, quod idem impedit rei generationem, et destruit generatam, sicut patet in frigido, et calido, et in omnibus mixtis, et simplicibus : sed servitus impedit matrimonii generationem sive contractum : ergo etiam destruit jam contractum si ei superveniat : ergo male determinatur in Littera,
Videtur, quod non : quia 1. Non habet potestatem sui corporis, ut dicit Apostolus ': sed qui non hahet potestatem, non potest se dare alteri: ergo iste non potest se dare alteri in servum.
2. Item, Quod fit cum prejudicio alterius, de jure fieri non potest : sed istud fit cum prajudicio mulieris, quia impeditur vir a solutione debiti mulieris, quod quesivit in viro: ergo de jure fieri non potest : ergo se non potest dare alteri.
3. Item, Ipse non potest se Deo dare ad serviendum in claustro sine consensu uxoris : ergo minus se potest dare homini: quia favorabilior est servitus divina, quam humana.
4, Item, Cum duo sint favorabilia, et tertium non favorabile, jura debent esse pro duobus favorabilibus contra tertium : sed in matrimonio sunt libertas personarum, et matrimonium, quorum utrumque est favorabile : et servitus est tertium, quod non est favorabile : ergo debent jura esse pro libertate, et honestate matrimonii : ergo non debet concedi, quod ille se possit facere servilem in prejudicium matrimonii, et libertatis.
5. Item, Sicut dicit lex in Digesto veteri, libro quarto, De his quae vi metusve causa fiunt : "Simetus cadatin uxorem vel liberos, reputatur cadere in constantern virum : quia viri boni est magis velle pati in seipso, quam turpia pati in uxore vel liberis." Ergo a simili cum uxor quae remanet libera, mullo magis horreat servitutem in prole, quam in seipsa, non debet injure aliquid admitti, quod sibi prolem ponat sub servitute, cum ad hoc contraxit cum ingenuo ut ingenua proles permaneret. Cum igitur servitus prolis causatur ex servitute viri in pluribus terris, videtur quod non debeat admitti in jure, quod vir se possit dare in servum.
Et videtur, quod sic: quia ad paria judicantur vir et mulier : ergo et quod potest facere vir, potest facere mulier.
In conrrarium est, quod 1. Ex hoc expressa sequitur servilus prolis : quia secundum leges partus sequitur ventrem.
2. Item, Vir est caput mulieris : ergo non potest aliquid facere, ad quod non dirigitur a viro: ergo nec sine consensu viri potest se facere ancillam.
Responsio. Sine prajudicio dicendum, quod si vir se dat in servum contra voluntatem mulieris, in nullo debito quo tenetur uxori, dominus potest eum impedire : quia hoc in quo fuit uxoris, se alii domino, ea vivente, dare non potest : et ideo etiam conceditur stare matrimonium : hoc enim modo conjunxit eos Deus, et homini non licet separare propter aliquam molestiam, quecumque supervenire potest.
Ad primum ergo dicendum, quod istud non militat contra libertatem : quia mulier remanet libera, et in libero usu viri in omni debito suo.
Ad aliud dicendum, quod hoc ideo est in natura, quia per necessitatem nature agunt naturalia et patiuntur. Sic autem non est in moralibus: unde culpe in moribus frenantur penis, quae nullam habent eum eis contrarietatem, licet contrarientur delectationibus peccantium et appetitibus : et ideo etiam propter institutu Ecclesia aliquid impedit contrahendum, quod non dirimit contractum.
Ad aliud dicendum, quod iste potest se dare in servum salvo omni jure uxoris, tam in corpore, quam in bonis, et in liberis: aliter puto, quod sit peccatum mortale dominis si ipsum recipiunt : et ideo cessat objectio, quia nullum prejudicium incurrit uxor.
Ad aliud dicendum, quod obsequium divinum in claustro annexum est voto continentia, quod prejudicat debito matrimonii, et ideo sine consensu wuxoris fieri non potest : sed tale non est obse~ quium domini carnalis : et ideo non valet argumentum. ;
On this page