Text List

Articulus 6

Articulus 6

An masculi ante quatuordecim annos, et puelle ante duodecim annos inire possint matrimonium ?

ARTICULUS VI. An masculi ante quatuordecim annos, et puelle ante duodecim annos inire possint matrimonium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Hoc etiam sciendum est, quod pueri ante quatuordecim annos, etc."

Videtur enim hoc esse inconveniens : quia 1. Secundum leges tutorem accipiunt usque ad vicesimum quintum annum: ergo videtur, quod usque ad illud tempus non sit ratio confortata ad consensus discretionem : ergo videtur, quod constitutio debet tempus contrahendi ponere in viginti quinque annis.

2. Item, Qui religionem ingrediuntur, non possunt facere professionem usque ad decimum octavum annum, sicut dicit nova constitutio: ergo cum magis sit obligari Deo, quam homini, etiam ad obligationem quae fit homini in matrimonio, videtur quod exspectandisint undeviginti anni.

3. Item, Ad officium pradicationis et sacerdotii non debet assumi aliquis ante trigesimum annum: cum igitur vinculum matrimonii sit perpetuum dum vivit conjunx, et habet multas tribulationes adjunctas, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. vit, 28, videtur quod exspectandum sit tempus triginta annorum. .

Item, Quare aliter in viro determinatur tempus, quam in puella, ut duo anni resecentur.

Rusronsio. Dicendum, quod hic quesita partim determinata sunt supra, ubi de sponsalibus agebatur.

Ad omnium ergo harum determinationem habendam sciendum, quod vis augmentativa ut in pluribus stat pé rfecta in trigesimo anno: et hoc contingit, quia calor naturalis debilitatur ex multa ingestione extranei humidi acquisili ex nutrimento. Calor autem debilitatur ex evaporatione in quantum secum trahit humidum naturale, et remanet corpus siccum, non extensibile radicalibus membris supra quam extensum est: et ideo stat augmentum secundum causam physicam. Causa autem mathematica est, quia movens celeste quod movet singulariter ad perfectionem individui, completur non minus quam in triginta annis. Si enim motus planetarum ulltimus accipitur, tunc completur in triginta annis: quia Saturnus complet cursum suum in totidem annis, cum quo alii junguntur omnes, et ipse cum nullo dliorum, sicut dicunt Philosophi, et om- - nes alii Doctores astrorum.

Adhuc, Motus capitis draconis perficitur in minor. Similiter conjunctio minor Saturni et Jovis perficitur in triginta annis octava parte anni minus: et conjunctio magna Saturni et Martis in signo Cancri perficitur in triginta annis. Conjunctio autem Jovis et Saturni de triplicitate in triplicitatem, et conjunctio eorumdem de circulo in circulum, fiunt in majori tempore : sed ille causant accidentia generalia mundi et provinciarum, et non personalia nisi secundum quid. Et ideo ultimum spatium perfectionis humane est in triginta annis, et citra incipit declarari incrementum, et similiter sibi conjungi motus superior, ita quod intellectus incipit dominari perfecte ad regimen vite et corporis : et hoc per quinque annos: et ideo alius terminus ponitur a legibus super annos triginta quinque. Motus autem perfectus capitis et caudwe est in octodecim annis, in quo complentur omnes conjunctiones, et preventiones, et eclipses solis et lune, quae inter omnia astra majorem habent effectum supra corpora nostra: et ideo tertius terminus ponitur in quatuordecim annis. Modus autem periodi sive datoris vita quam hismalite mathematici vocant, est secundum numerum signorum circuli nati qu! est duodecim anni, ut dicit Albumasar : et ideo quartus terminus ponitur in annis duodecim et in quatuordecim. Et quia in periodo nativitatis septem signa se vident, ut dicunt Abraham et Albumasar, et ideo quintus terminus ponitur in sponsalibus septem annis.

Dicendum igitur, quod ordinantur isti actus placere sponsalia, ect generare posse, et discernere spiritualia, et vim eorum, et regere se posse sufficienter et familiam, et posse habere perfectam notitiam ad instructionem aliorum: quia semper unus est altior quam alius : ideo sponsalium terminus ponitur in septem et matrimonium in duodecim in puella, et pueri in quatuordecim : cujus ratio est supra assignata: et introitus religionis in anno decimo octavo, et regiminis familiae et provisionis in vicesimo quinto, et auctoritatis docendi in trigesimo.

Et per hoc patet solutio omnium objectorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6