Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Sunt igitur quidam ordines, etc." Ilic agitur de impedimento ordinis: et non sunt in ista distinctione nisi duo parva capitula, quorum primuin est de impedimento ordinis: secundum, de interfectoribus suarum conjugum, et ineipu ibi, B, "Tis adzicienduim est de percussoribus, etc."

Circa primum autem capitulum queruntur septem. Primum est, An Ordo impediat matrimonium contrahendum, et dirimat contractum ? Sceundum, Utrum sit locale et temporale impedimentum, vel perpetuum et generale ? Tertium, Utrum omnis ordo hoc facit, vel quidam, et quis sit ille? Quartum, De eo qui habens uxorem, uxore consentiente, est ordinatus, utrum ipsa uxor teneatur intrare religionem ? Quintum, De eo qui ordinatus est uxore nesciente vel reclamante, utrum aliquod prajudicium sit factum uxori? Sextum, De clericis Orientalibus qui ordinantur, utrum reclamantibus uxoribus possint ordinari ? Septimum, De uxoribus Orientalium, qui volentibus uxoribus sunt ordinati, utrum post mortem clerici mariti ad perpetuam teneantur continentiam ?

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus