Articulus 1
Articulus 1
An Ordo impediat matrimonium ?
Ad primum sic proceditur : 1. Sacramentum non est contrarium sacramento : sed nihil impedit aliud, nisi quod est contrarium ei: ergo videtur, quod sacramentum non impedit sacramentum: ergo nec ordo matrimonium.
2. Item, Aut ordo impedit ex se, aut ex adjuncto. Non ex se : quia sic omnis ordo impediret, quod falsum est. Si autem impedit ex adjuncto, hoc non est nisi voltum castilatis : ergo non debet assignari speciale impedimentum matrimoni, sed sub voto contineri : ergo specialis tractatus non debuit esse de isto impedimento, sed in sequenti distinctione sub impedimento votidebuit contineri.
3. Item, Typus et veritas sibi respondent: ordo autem veteris legis erat typus ordinis nove legis : ergo respondet sibi : sed constat, qued sacerdotes Veteris Testamenti habebant et ducebant uxores in crdine existentes : ergo et in Novo possunt hoc facere : ergo ordo non est unum de impedimentis matrimonii.
4, Item, Si ordo impedit matrimonium, aut loc est ratione prolis, aut ra- tione fidei, aut sacramenti, aut ratione concubitus qui est in matrimonio. Si ra~ tione prolis : ergo proles haberet contrarietatem ad ordinem, quod falsum est, cum a Domino sit imperatum, quod crescant homines et multiplicentur*. Similiter constat, quod nec ratione fidei, nec ratione sacramenti. Si dicatur ratione actus hoc esse, hoc etiam non est, nisi quia contrariatur actus divinus. Sep contra : Maxime divino non contrariatur, scilicet participationi Eucharistie, quia matrimonio juncti percipiunt Eucharistiam : ergo non contrariatur ei minus divinus : ergo non contrariatur : ergo ordo non impedit matrimonium.
5. Item, Videtur quod etiam promoveat : quia ordo constituit in jure Christi qui est sponsus LEcclesie fcecundans ipsam gratia ad bona opera : ergo congruit ipsum exprimere hoc in figura: sed figura hujus est habitus uxoris, ut dicitur, ad Ephes. v, 22 et seq. : ergo videtur, quod congruit ordinatos sacris ordinibus habere uxores : ergo ordo non impedit matrimonium, sed potius matrimonium facit ordinatum meliorem,
In conrrarivm hujus est, 1. Quod dicitur, Isa.uiu, 11: "Mundamini, qui fertis vasa Domini". Si enim hoc in Veteri Testamento imperabatur, multo magis in Novo est tenendum: sed coitus matrimonii est cum immunditia quadam mixtus : ergo ille qui fert vasa Domini et ipsum Dominum, non debet esse obnoxius ad coitum : ergo nec conjunctus debet esse matrimonio.
2. Item, Cogitare tantum quae Dei sunt, et dividi ad cogitandum quomodo placeat uxori, et quae mundi sunt, et que dicuntur, simul esse non convenit : sed divinis obsequiis deputatus, debet tantum cogitare quae Domini sunt: ergo non debet ipse esse obnoxius ad cogitandum qu sunt uxoris et mundi : sed existentes in sacris ordinibus, divinis obsequiis sunt mancipati: ergo, etc.: ergo non debent habere uxores, quia habens uxorem, sic est divisus, ut dicit Apostolus, Tad Corinth. vn, 33.
3. Item, Sicut patet, Numer. xvi, 8 et seq., Dominus interdixit ne levite possessionem haberent, sed libere eis ministrarentur aliorum labores, ne laboribus impediti possent minus vacare obsequiis divinis : sed magis abstrahit ab obsequio divino cura uxoris et domus, quam cura colendorum agrorum : ergo cum sit necessitas temporis, magis convenit ministris altaris interdici uxoris curam et domus, quam colendarum terrarum : sed in Novo Testamento non est necessilas se propagandi ulterius, ut supra probatum est : ergo in Novo Testamento convenit legem continentiae indici ministris Altaris.
4. Item, Sicut dicunt Philosophi, studium altarum scientiarum querit abstractionem a carne : sed altissima scien~ tia est lex divina : ergo studentes in ipsa debent abstrahi a carne : sed omnes - ministri altaris tenentur studere in illa: ergo, etc. : sed nullus est melior modus se abstrahendi a carne, quam per legem continentiae : ergo videtur, quod convenit eis legem continentiae indicere.
5. Item, Augustinus in libro de Civitate Dei, inducit Apuleium dicentem, quod "Deum deorum vix aliquis nisi maxime a carne separatus sit, mente conspicere possit* :" constat autem, quod sacerdos maxime mente conspicere debet Deum : ergo per legem continentis maxime decet eu a carne esse abstractum.
Responsio. Dicendum, quod ultime rationes probant, quod congruit ordinem sacrum impedire matrimonium ; sed tamen non est necessarium: et hoc est concedendum. Unde ordo de se congruitate habet continentiae : sed necessitas continentiae causatur a rationali constitutione Ecclesia.
Ad primum ergo sciendum, quod ordo in quantum est sacramentum, non impedit matrimonium, sed ex annexo, scilicet immunditia coitus, et distractione ad curam uxoris et puerorum. Unde licet sacramentum sacramento non contrarietur, famen annexum uni sacramento, potest non convenire actui et officio alterius sacramenti, et ita impedire ipsum.
Ad aliud dicendum, quod ordo habet aliquid rationis impediendi etiam preter volum, quia incongruitatem habet, ut patet in omnibus rationibus ultimo inductis. Et ita patet, quod est speciale impedimentum, vim trahens ab institutione Ecclesia. Neé est simile de ordinibus non sacris : quia ratione sanctitatis istius ordinis ordo iste habet incongruitatem ad ea quae sunt matrimonii: licet tamen sanctitas illa sit ordini substantialis, quia est sanctitas officii, et actus qui est circa altare.
Ad aliud dicendum, quod. perfectior est veritas, quam typus et figura : et ideo plus invenitur in veritate, quam in typo. Et objectum illud bene tenet de fizura perfecta : sed non in omnibus fuit figura, quia ordo in Veteri Testamento tantum fuit figura ordinis Novi, et non fuit ordinatus figura ordinati, quia illi sacerdotes serviebant in propagine carnis tempore paucitatis fidelium : sed isti sunt tempore propaginis spiritualis.
Ad aliud dicendum, quod matrimonium non impedit ratione substantia, aut effectus qui est triplex bonum matrimonii, sed ratione ejus quod dictum est.
On this page