Articulus 2
Articulus 2
An ordo sit impedimentum matrimonii locale, temporale, particulare vel universale, ubique et semper ?
ARTICULUS II. An ordo sit impedimentum matrimonii locale, temporale, particulare vel universale, ubique et semper ?
Secundo queritur, Utrum istud impedimentum sit locale, temporale, particulare vel universale, vel ubique et semper generaliter ?
Videtur autem esse locale : quia non ubique impedit, sed tantum in Keclesia occidentali : ergo, etc.
Similiter videtur temporale: quia non semper impedivit, cum Petrus legatur uxorem habuissc, et Philippus et alii quidam Apostoli et Episcopi.
Similiter videtur esse particulare quia non omnis ordo impedit, sed quidam : quatuor enim primi non impediunt matrimonium : ergo videtur, quod sit locale, temporale, et particulare.
In conrrarium hujus est : 1. Quod enim naturale est alicui, ut dicit Aristoteles, ubique convenit ei, sicut ignis in Perside, et in Grecia comburit: sed naturale est ordini impedire matrimonium : ergo ubique debet impedire. Priva probata est per Aristotelem in secundo Ethicorum. Secunpa autem probatur per omnes rationes inductas in precedenti articulo ad hoc, quod ordo impedit matrimonium.
2. Item, Sicut dicit Glossa super epist. Tad Corinth. vi, 12: "Statuta Ecclesiae habent auctoritatem a generalitate :" sed istud est statutum Ecclesie habens auctoritatem : ergo est generale : non ergo est locale : propter hoc enim dicit Apostolus, I ad Corinth. xiv, 33: "Sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo."
3. Item, Boetius in prologo libri de Trinitate dicit, quod "Ecclesia dicitur Catholica ab universalitate, eo quod ubique sit diffusa :" ergo videtur, quod etiam id quod impedit in una parte et uno tempore, semper et ubique debeat impedire matrimonium.
Ulterius videtur, quod omnis ordo debeat impedire : quia etiam exorciste accipiunt vim expellendi daemones, et lectores potestatem exponendi prophetias: sedad primum horum requiritur spiritualitas, cul non convenit carnalitas debiti matrimonialis : et ad secundum requirilur studium, cui non competit cura domus et uxoris: ergo videtur, quod talibus non licet contrahere ; et eadem est ratio de aliis.
Responsio. Dicendum ad primum, quod quantum est de congruitate, est impedimentum illud ubique et semper : sed quia congruitas ista non dicit nisi aptitudinem et non necessitatem, sed potius necessitas ista causatur ab Kcclesie instituto, ideo quantum ad necessitatem separandi matrimonium, illud est locale et temporale.
Et sic patet solutio ad omnia objecta preter ultimum : quia argumenta non probant nisi aptitudinem. Quod autem Keelesia particulariter hoc, et post tempus primitive LEcclesie instituit, causa est, quia particulariter et temporaliter et nona tempore primitive Ecclesia subditi quidam elegerunt, et se deinceps ad hoc adstrinxerunt.
Ad uLtimum dicendum, quod illi ordines non impediunt de maxima congruitate, sed de congruitate remota.
Ad objectum dicendum, quod exorciste magis hoc faciunt vi exorcismorum, quos memoriter tenent, quam vi sanctitatis quae sit in officio ordinis : quia non est actus eorum super corpus Christi verum, sed mysticum, et quantum ad energumenos, qui non sunt vere de corpore mystico, sed in potentia. Et similiter lectores recitant prophetias, quae sunt lumen veritatis obumbratum figuris. Et ideo non oportet eis indicere lezsem continentiz.
On this page