Articulus 3
Articulus 3
An omnis ordo sacer impediat matrimonium ?
Videtur autem, quod non : quia 1. Sicut se habet ordo ad sanctitatem, ita se habet ad matrimonium impediendum : sed differenter se habet ad sanctitatem : ergo differenter se habet ad matrimonium impediendum. Prima probatur ex hoc quod ordo non habet rationem quare impediat matrimonium, nisi ex sanctitate sui actus et officii. Srcunpa autem patet per se : quia ad majorem sanctitatem tenetur sacerdos quam diaconus, et diaconus quam subdiaconus : cum igitur sacerdotium impediat contrahendum et dirimat contractum, videtur quod diaconatus impediat contrahendum, et non dirimat contractum, et subdiaconatus non impediat, nec dirimat.
2. Item, Omnis sanctitas quae est in sacramentis, est ex forma : sed subdia~ conus et diaconus non accipiunt ordinem ad formam Eucharistie, sed tantum super materiam accipiendam a populo subdiaconus, et ordinandam in altari diaconus : ergo nihil attingunt de sanclitate sacramenti : ergo non oportet, quod impediant propter hoc matrimonium.
3. Item, Nulli magis indigent medici- na contra concupiscentiam, quam ministri altaris : sed matrimonium est medicina contra concupiscentiam : ergo maxime indigent matrimonio : ergo maxime debet eis concedi matrimonium.
4. Item, Non pertinet ad subdiaconum legere Evangelium, sed Epistolam : ad diaconum autem pertinet legere Kvangclium, et non conficere sacramentum : sed ad sacerdotem perlinet conficere sacramentum : habent ergo se isti ordines in gradibus altioris et inferioris potestatis : hac igitur potestas debet ascendere quibusdam gradibus sanctitatis : sed haec sanctitas non bene exprimitur nisi impar continentia modus eis indicatur : ergo videtur, quod non tres isti ordines impediant matrimonium contrahendum et dirimant contractum.
In contrarium hujus est, quod omnes isti ordines dicuntur sacri a sanctitate excellenti super communem populum : ergo ad aliquid tenentur, ad quod non omnis populus: sed hoc non potest esse nisi continentia perpetua : ergo ad per~ petuam continentiam tenentur,
Responsio. Dicendum, quod de conernitate omnes isti tres ordines impediunt matrimonium contrahendum, et dirimunt contractum : et hac congruitas ad actum reducitur per Ecclesix institutionem, ut prius dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod differens illa sanctitas non est in removenido se a delectationibus vencreorum, sed potius in attingendo perfectionis altiorem modum : unde quilibet tenetur ad continentiaia : sed continentia in subdiacono est sicut virlus simpliciter, in diacono sicut virlus purgatoria, et in sacerdote sicut virtus purgati animt : quia etiam intentio virtulum non est principaliter in recessu a malo, sed in accessu ad bonum.
Ad aliud dicendum, quod est sanctitas in sacramentis dupliciter. Una est quasi forma ipsius sacramenti. Alia est quae non est forma in sacramento, sed potius in anima in qua efficitur. Dico igitur, quod sanctitas quie formalis est in sacramento, est in materia sacramenti ut dispositio quedam, et in loco, et in nutu, et in verbis, et in ceteris hujusmodi, et non est tantum ex forma sacramenti. Sed sanctitas quae est elfectus sacramenti in eo qui percipit ipsum, illa est a forma sacramenti in tali materia. Unde cum sit sanclitas ut dispositio in materia sacramenti, et loco, et verbis, et ritu qui é heleta a beato Dionysio vocatur : oportet omnes cullui sacramenti appropinquantes, perfecte separari a contagione incontinentiae : et ideo omnibus illis indicitur continentia perpetua.
Ad aliud dicendum, quod matrimonium est medicina indirecta, potius excipiens morbum quam curans. Ministri autem Domini curati debent esse a concupiscentia : et ideo aliam veram et direclam curam accipiunt, quae est spiritualis gratia refrigerans astum concupiscentia, et exercitium spiritualium quod abstrahit animum a cogitatu concupiseibilium.
Ad aliud ‘dicendum, quod differens ille gradus pro minimo suponit perfectum recessum ab immunditiis rationem sub carne deprimentibus : sed in exaltatione differunt sicut purgatores et illuminatores et perficientes, sicut dicit Dionysius. Quod enim ipse refert ad ordinem diaconi et sacerdotis et Episcopi, vocans diaconum purgatorem, eo quod ejicit immundos a loco sacro : et sacerdotem illuminatorem, propter doctrinam : et Episcopum perfectiorem, propter consummata potestatem in confirmando et consecrando, hoc nos possumus referre ad subdiaconum et diaconum et sacerdotem, dicendo subdiaconum purgare per doctrinam Epistolarum, diaconum illnminare luce Evangelica, et sacerdotem perficere conferendo Eucharistiam.
On this page