Articulus 4
Articulus 4
An habens uxorem, si uxore consentiente sit ordinatus, ipsa uxor teneatur intrare religionem ?
ARTICULUS IV. An habens uxorem, si uxore consentiente sit ordinatus, ipsa uxor teneatur intrare religionem ?
Quarto, Queritur de eo qui habens uxorem, uxore consentiente est ordinatus, utrum ipsa uxor religionem intrare teneatur?
Videtur autem, quod non : quia 1. In ea est consentire quantum vult : sed iste ordinatus non tenetur ad castitatem, nisi dum vivit ipse : ergo si illa consentit caste vivere dum vivit maritus, yidetur quod hoc sufficiat ad hoc quod maritus ordinetur : ergo post mortem illius viri ipsa potest nubere alteri : ergo non tenetur intrare religionem.
2. Item, Si fornicatus esset vir, et dimissus propter fornicationem, ipsa non teneretur continere, nisi dum viveret vir : ergo videtur, quod hoc sufficiat viro ordinato, quod ipsa contineat dum ille vivit : ergo non tenetur intrare religionem.
3. Item, Ista mulier non tenetur ad castitatem ex hoc quod ille suscipit ordinem, nisi eo vinculo quo ipsa subjacet legi viri : sed sicut Apostolus dicit, I ad Corinth. vu, 39 : Mudlier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit : quod si dormierit vir ejus, Liberata est, scilicet a lege. Cui vult nubat, tantum in Domino'. Ergo cum illa parte vite quae vivit post mortem viri, non subjaceat viro, videtur quod in illa non obligatur ad ca-, stitatem ex hdc quod maritus recipit ordinem : ergo non tenetur intrare religionem.
In conTrarium est, quod 1. Votum castitatis viri per ordinem quodammodo solemnizatur : sed non possunt perpetuo vir et mulier separari, nisi per votum ex utraque parte solemnizatum ; ergo mulier talis tenetur ad votum continentiae perpetux solemnizatuin, vel quasi solemnizatum.
2. Item, Quamdiu ista non perpetuam vovit continentiam, tamdiu timor est de castitate sua, quia votum hoc faceret, si de castitate non timeret : sed quamdiu talis est timor, non potest ille vovere continentiam : ergo nec potest ordinem suscipere cul est annexum : sed suscipit ordinem : ergo non timet amplius de castitate uxoris : ergo vovit continentiam perpetuam, quasi solemniter.
Responsio. Dicendum, quod talis mulier tenetur ad castitatem dum vivit, hoc est, ad castitatem perpetuam : sed si juvenis est, de cujus lapsu timetur, tenetur intrare religionem : si autem non est talis, debet esse in loco honesto in castitate perpetua.
Ad primum ergo dicendum, quod in ea vovere vel non vovere est voluntatis : sed tamen eo modo quo dat licentiam viro, intelligitur etiam ipsa vovere. Votum autem viri solemnizatur et perpetuatur per ordinem : et ideo etiam ipsa perpetuat et solemnizare intelligitur votum suum. Et hoc ideo est, quia sunt equalis vinculi : et ideo de simili etiam communi consensu oportet quod se invicem absolvant.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia vir tunc amittit jus quod ipse habet in corpore mulieris propter peccatum suum : mulier autem est econtra retinens jus in corpore viri, et ideo remanet libera. Hic autem non amittit nisi per votum voluntarium consimile in utroque : et ideo necessarium est perpetuare votum suum.
On this page