Articulus 5
Articulus 5
Quinto, Queritur de eo qui ordinatus est uxore reclamante, utrum aliquod prejudicium sit factum uxori?
Videtur autem, quod sic : quia 1. He omnimode habet ordinem : ordini autem est annexum votum castilatis solemne : ergo iste ad perpetuam tenectur caslitatem : scd non potest teneri ad castitatem, nisi illa perdat debitum in cor- pore viri: ergo uxori factum est praju- dicium in corporali debito mariti.
2. Item, Fortius prajudicat minus forti: sed fortius est solemne votum in or- dine, qaam matrimonium : ergo praju- dicat illi : ergo dirimit contractum ma- trimonium : ergo mulicri fit prejudicium.
In conrranium est, quod 1. Vir quando ordinem accepit, in po- testate sua carnem suam non habuit : ergo de ipsa nihil facere potuit per votum: ergo iste adhuc uxori reddendus est.
2. Adhuc, Si sine consensu uxoris in religione esset tonsoratus, ipse ei redderetur : ergo multo magis reddetur ei, quando tantum ordinem sacrum sine consensu uxoris accepit.
Responsio. Dicendum, quod talis est uxori reddendus, sed non habet potestatem petendi debitum, sed tantum reddendi. Et mortaliter peccavit hoc modo accipiendo ordinem : et etiam post mortem uxoris ad perpetuam etiam si supervixit, tenetur castilatem.
On this page