Articulus 13
Articulus 13
An in tribus casibus qui polluit aliquam per adulterium, post mortem uxoris eam non potest ducere in matrimo~ nium ?
ARTICULUS XIII. An in tribus casibus qui polluit aliquam per adulterium, post mortem uxoris eam non potest ducere in matrimo~ nium ?
Tertio, Queritur de tribus istis casibus in quibus ille qui polluit aliquam per adulterium, post mortem sue conjagis eam non potest ducere in matrimonium : sicut enim supra patuit, illi sunt, si machinatus est cum effectu in mortem conjugis, si fidem dedit de contrahendo, si contraxit de facto.
4. Oxsicitun autem de primo : sit enim, quod ex ira vel ex inimicitia machinetur in mortem conjugis prioris, et non ad hoc quod contrahat cum adultera, videtur tunc non impedire : quia tales ire non faciunt aliquod speciale periculum conjugi, eo quod etiam s~e adulterio talia possunt accidere: ergo videtur, quod hoc sit generale.
2. Similiter ponamus, quod quando dedit fidem de contrahendo vel etiam contraxit, illa nescivit istum esse conjugatum, sed putavit solutum: tunc enim ignorantia excusat totum peccatum : ergo illa injuste puniretur, si post mortem alterius conjugis non liceret ei contrahere secum. ,
3. Item, Pono, quod non fuit verum matrimonium, sed tamen ante separationem per judicium Ecclesie fidem det vel contrahat cum alia: videtur enim, quod non impeditur: quia cum non sit impedimentum nisi ex matrimonio, et illud nullum sit, illud nullum faciet impedimentum : ergo fiet contractus secundus.
4. Item, Ulterius pono, quod det fidem de contrahendo vel contrahat, antequam eam polluat per adulterium, et postca polluat eam per adulterium, Videtur, quod hoc non impedit: quia jus non est nisi de eo qui duxit in matrimonium eam quam prius polluit per adulterium : sed iste non fecit: ergo hoc non impedit.
Responsio. Dicendum, quod in omnibus istis casibus praeter ultimum habent instantiam illi casus tres qui inducti sunt.
On this page