Articulus 14
Articulus 14
An liceat maritis uxores adulteras interficere ?
Quarto queritur, Utrum liceat maritis uxores adulteras interficere, sicut in Fattera videtur dicere in decreto Nicolai Papa ?
Videtur, quod sic: quia 1. Lex precipit adulteram lapidari': quod autem lex divina precipit, homo exsequi tenetur : cum ergo nullus sit adeo otfensus ab adultera sicut maritus, ipse potest eam lapidare.
2. Item, Lex dicit: Alaleficos non patieris vivere: sed malefica maxime est adultera : ergo peccatum etiam est marilo, si patitur eam vivere: ergo tenetur eam interficere,
3. Item, Legibus humanis ignoscitur marito, siuno vulnere confodit utrumque, et adulterum et adulteram: cum igitur leges humane cxemplate sint a divinis, videtur quod sccundum legem divinam idem fieri debeat: ergo si interficiat eam, debet ei ignosci.
In contrarium est quod dicitur, Ezechiel. xxxm, 11: "Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat". Ergo homo debet eam exspectare ad peenitentiam, et non statim interficere.
Responsio. Dicendum, quod Ecclesiastico judicio nullus interficitur: si autem adulter per judicium civile fecerit eam interfici, ipse videat: bene enim puto, quod si lex humana in talibus servetur, non est peccatum.
On this page