Divisio Textus
Divisio Textus
"Nunc de voto inspiciamus, etc." In hac diffinitione tria inquiruntur, scilicet primo de voto. Secundo, de quantitate reatus adulterii, ibi, D, "Cum vir ef mulier, etc." Tertio, quaeritur de foeminis contrahentibus post longam exspectationem mariti, qui defunctus esse credebatur, ibi, E, "Hic quaeritur de illis” feminis, etc."
Circa primum duo determinat Magister, scilicet de voto, et differentiis votorum: et hoc secundum incipit, ibi, B, "Sciendum, quod votum aliud commune, etc."
Incidunt autem circa primum sex inquirenda, scilicet primo quid sit votum ? Secundo, De quo sit votum ? Tertio, Quis possit vovere ? Quarto, An licitum votum reddere sit necessitatis ? Quinto, An votum sit magis obligatorium, quam juramentum, vel e converso? Sexto, Quid sit illud ex quo votum habet vim sue obligationis ?
Continetur autem haec in Litera: "Votum est testificatio qaedam promissionis spontane, quae Deo etde his qux Dei sunt, propric fieri debet."
Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, sic diffinit voltum: "Votum est sponsio animi voluntaria *."
On this page