Text List

Articulus 1

Articulus 1

An diffinitiones voti sint bene assignate ?

ARTICULUS I. An diffinitiones voti sint bene assignate ?

Objicitur autem contra primam , sic: 1. Omnis testificatio coram quibusdam est, qui testes esse possunt: sed non omne votum sic est: ergonon omne votum testificatio est. Prima patet ex ratione testificationis, quae nihil aliud est, quam invocatio testium ad veritatis assertionem. Secunpa autem probatur per hoc, quod quoddam votum est privatum, quod fit tantum coram Deo.

2. Item, Testificatio autest per signum, aut per testes. Per signum, sicut dicimus, quod verbum est testis cordis. Si per signum. Contra: Quoddam votum tantum fit in corde, quod numquam procedit ad signum aliquod. Si autem per tesles: tunc non esset votum nisi quod per testes probari posset, quod iterum falsum est, ,

3. Item, Aliud est testificatio, et aliud est de quo fertur testimonium quandoque : ergo non est testificatio : ergo male diffinitur per testificationem.

4, Ulterius objicitur de hoc quod dicit, Promissionis spontanee. Hoc enim non videtur generaliter convenire voto: quia quidam Jurisperiti dividunt votum dicentes, quod votorum aliud est voluntatis, aliud necessitatis: ergo aliquod votum est exhibitionis necessari#, potius quam promissionis spontanee : ergo male diffinitur.

3. Item, Promissio spontanea est votum : quia promissio spontanea est essentiale predicatum voti: ergo videtur, quod in recto, non in obliquo debet poni in diffinitione.

6. Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Que Deo fiert debet. Quia vota frequen- - ter fiunt Sanctis : ergo videtur, quod non semper fiat Deo votum.

Ulterius objicitur contra secundam *. Quia 1. Omnis sponsio facta etiam homini est voluntaria, quia non coacta : ergo omnis talis sponsio est yotum.

2. Item, Sponsalia sunt voluntariae sponsiones nuptiarum : ergo sunt vota, quod derisio est dicere: ergo videtur, quod diffinitio sit mala.

Utrerivs quaeritur de tertia. Quia 1. Aliquod est bonum nature: ergo promissio illius boni cum deliberatione firmata, est votum, quod est absurdum.

2. Item, Promissio quae fit homini cum deliberatione firmata, si est alicujus boni, secundum hoc esset votum : et sic multa fierent vota inter socios et concives et amicos tota die, quod falsum est: ergo diffinitio nihil valet.

Utrerivs quaeritur de quarta. 1. Conceptio enim boni non processit adhuc in promissionem : cum igitur votum sit promissio, ut dicitur in Littera, videtur quod male et imperfeete diffinit per conceptionem.

2. Item, Conceptio natura et tempore est ante propositum : ergo non est conceptio boni propositi, sed potius propositum bone conceptionis: ergo iterum male per hunc modum diffinitur. PropaTun autem prima per hoc, quod nihil proponitur, quod non sit corde ante conceptum : multa autem concipiuntur qua non proponuntur fieri.

3. Item, Non omnis rei est deliberatio secundum Philosophum : sed potius deliberatio est propter consilium dum est in dubiis tantum: ergo et deliberatio est tantum in dubiis: sed votum frequenter est de his quae certitudinaliter sunt bona : ergo non omne votum est firmatum deliberatione, sed potius circa suppositionem boni.

4. Item, Votum deliberatione non firmatur, sed potius promissione et publicatione et solemnizatione: ergo videtur, quod non bene dicit, Deliberatione firmatum.

Ulterius quaeritur de ultima. Videtur, quod votum non semper sit melioris boni, quia votum necessitatis non est melioris boni, sed communis: ergo non bene sic diftinitur.

Prurenza, Cum unius rei sit esse unum, et diffinitic declaret esse difliniti, queritur, Penes quid tot sumantur diffinitiones ?

Responsio. Dicendum ad hoc ultimuim, quod veéem dicitur dupliciter: communiler, et proprie. Commaniter autem qualibet promissio facta Deo de his quae ad religionem Christianam pertinent, votum dicitur, et sic votum est promisslo facta in baptismo et im pceenitentia, et in allis praceptis divinis sive quibus non est salus, et hoc votum vocatur pra-

1 Quinta diffinitio voti est hac: Votum est promissio melioris boni ex deliberatione fir- cipue a quibusdam Jurisperitis vole necessitatis : quia velit nolit homo, oporte! eum servare illa si vult salvari.

Dicitur etiam volwm de his facta pro~ Missio qué supra preceptum sunt, quir Deus non reguirit a nobis, nisi nos sponte ad ea obligemus: et de illis dicil Augustinus, quod "vovere est voluntatis, et reddere necessitatis :" et sic dicitur volwm proprie.

Dicatur ergo, quod prima diffinitio qua ponitur in Liffera, tangit genus ef propriam materiam voli in communi, et cui est faciendum. Secunda autem non tangit nisi formam voti in genere voll communis. Tertia autem proprium efficiens et materiam: quia deliberatio efficit, et bonum est materia. Quarta vero tangit efficiens remotum et propinguum, et cui fit et ad quid, id est, finem, quia fit ad obligandum se Deo. Quinta autem et ultima est data de voto propriissime dicto: quia illud non est nisi de meliori bono: et tangit formam in genere per promissionem et elfectivum quod est deliberatio spontanea: et ideo ista ultima melior est inter omnes.

Ad primum ergo dicendum, quod testificatio hae est per signum a deliberatione procedens, quod est promissio quae cordis est testis: et ideo potest ficri inter se et Deum: quia tunc promissio sua teslis erit vel contra eum si transgressor voti fuerit, vel pro ipso si illud servet.

Ad aliud dicendum, quod in corde etiam est promissio, qua testis est inter se et Deum: et ideo patet solutio.

Ad aliud dicendum, quod non diffinit hic Magister nisi votum proprie sumplum. Vel potest dici, quod praceptum divinum dupliciter potest altendi, scilicet in comparatione ad finem qui est salvatio, et sic est necessariuin: vel absolute quoad observationem, et sic est voluntarium, quia voluntarie impletum : et ita non repugnat aliquid csse voluntarium et necessarium.

Ad aliud dicendum, quod votum proprie est confirmate voluntatis: et ideo promissio proprie loquendo est consequens votum, sicut testificans et confirmans ipsum: et ideo cadit oblique in diffinitione voli: quia tamen promissio materialiter accipitur pro re promissa, quia illa confirmate est volita: ideo ma-~ terialiter dicitur aliguando votum in recto, sed tamen magis proprie pradicatur oblique de voto.

Ad utmimum dicendum, quod votum non fit Sanctis, nisi per hoc quod Deus relucet in cis quoad suffragia: et ideo omne votum refertur ad Deum.

Ad id quod quaeritur ulterius de secunda diffinitione.

Ad primum dicendum, quod sponsio a Magistro Hugone accommode accipitur, ut sit de his quae pertinent ad religionem.

Ad aliud dicendum, quod sponsalia sunt ad matrimonium ordinata, quod non tantum pertinet ad religionem, sed secundum quod est officium nature.

Av 1p quod opponitur de tertia diffinitione, dicendum quod haec est voti in communi: et intelligitur sponsio facta de his quae pertinent ad religionem.

Et per hoc patet solutio ad utrumque objectorum illorum.

Ad id quod objicitur de quarta, dicendum quod conceptio dicitur dupliciter. Uno modo quando aliquid quocumque modo cogitatur: et hac improprie vocatur conceptio. Alio modo dicitur conceptio quando clauditur corde, et formatur ad actum et ad opus, sicut dicitur conceptus infans qui formatur. Et hoc modo conceptio ponitur in voli diffinitione. Et patet, quod hoc modo conceptio dicit aliquid perfecte volitum.

Ad aliud dicendum, quod conceptio primo modo dicta prait natura et tempore propositum, sed secundo modo di- cta subsequitur: quia nihil pradicto modo formatur, nisi quod ante propositum est ad volendum et agendum.

Ad aliud dicendum, quod licet materia voti certissime sit bona, tamen modus exsecutionis est dubius, et potestas voventis, et exitus voti: et quoad illa locum habet deliberatio, et est necessaria,

Ad ultimum dicendum, quod deliberatio firmat votum simplex, sed promissio et publicatio et solemnizatio firmat quoad aliud etiam votum quoddam.

Ad id quod opponitur de quinta, dicendum quod illa est magis propria inter omnes, et datur de voto propriissime dicto, quod semper est .melioris boni quam sit aliquod -bonum quod cadit sub preceptfo. ,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1