Articulus 2
Articulus 2
An votum est eorum quae sunt sub consilio ?
Videtur autem, quod de omni bono: 1. Cum enim omne bonum actibile sit voluntarie factum, et votum sit sponsio spontanea, videtur quod sit de omni bono.
2. Item, Genes. xxxi, 20 et seq., votum vovit Jacob de his bonis quae erant necessitatis, scilicet quod Deus esset sibi in Deum, et quod decimas hostias pacificas esset oblaturus: ergo videtur cum hoc sit necessitatis, quod votum sit de bono necessario salutem.
In contrarium hujus est, quod 1. Dicit Augustinus, quod "vovere est voluntatis :" ergo votum cadit super bonum, quod Deus non requirit ab homine: hoc autem est bonum consilii: ergo votum estde bono consilii tantum.
2. Item, Votum poprie est melioris boni, ut habitum est: sed melius bonum est consilii: ergo votum est de bono consilii.
3. Item, Nos videmus, quod soli illi dicuntur super se habere vota, qui se obligant ad consilia, ut religiosi, peregrini, et hujusmodi: ergo videtur, quod votum sit de bono consilii tantum.
Sed irerum ulterius videtur, quod sit etiam illiciti, sicut patuit in voto Jephte, qui vovit ut primum offerret Deo quod sibi revertenti de victoria domum occurreret, et obtulit propriam filiam !: ergo videtur, quod non sit tantum boni melioris de quo est consilium.
Si dicas, quod fuit stultum votum, et ideo non acceptum. Contra : Ad Tfebr. x1, 32, Jepthe numeratur ab Apostolo in catalogo Sanctorum : sed hoc non fierct, nisi Deo votum suum et catera quae egit, placuissent : ergo votum illud non fuit stultum, nec impium.
2. Item, Videmus quosdam et pracipue feeminas vovere, quod non pectinent caput tali vel tali die profesto quando licet operari, vel quod non comedant hune cibum, sicut anguillam, vel aliud simile : et de his neque consilium est, neque preceptum : ergo videtur, quod votum non semper est de bono de quo est consilium,
3. Item, Quidam vovent sibi periculosa, sicut jejunia biduana vel triduana, vel cum pane et aqua : et generatur cis periculum in tali vita vel ex infirmitate, vel ex paupertate : constat autem, quod de periculosis neque est consilium, ne~ que preceptum : ergo videtur, quod non semper sit votum boni melioris de quo est consilium.
Responsio. Dicendum, quod votum proprie dictum non est nisi de his qua cadunt sub consilio : votum autem communiter acceptum est de his etiam quae cadunt sub precepto : et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secunpuM dicendum, quod votum Jacob erat de bono consilii : cum enim dicit, Frit mihi Dominus in Deum, intelligitur per cultum specialem ad quem in communi non tenebantur alti, sicut est crectio altaris, preordinatio loci ad templi futuram edificationem. Et cum dicit, Dectmas, etc., hoc erat consiliabile : quia necdum erant ministri, quibus deberentur decimez, nec etiam multi pauperes, eo quod habitatores tunc erant rari: et ideo cadebant sub consilio.
Av 1p quod ulterius queritur, dicendum quod sicut dicit auctoritas, Jepthe stultus fuit in vovendo, et impius in reddendo.
Ad objectionem autem dicendum, quod ratione victoria quam Dei auxilio habuit, ponitur in catalogo tam Sanctorum, quam eorum qui magna virtule fidei fecerunt, et non ratione ejus quod stulte vovit, et impie solvit : quia Isidorus de talibus dicit : "In malis promissis rescinde fidem, et in turpi voto muta decretum."
Ad aliud dicendum, quod omnia talia volta potius sunt sortilegia quedam quam vota, ect sunt reliquie vanitatis paganorum, qui ad imagines cceli vel dominos horarum vel dierum hae vel hee dicebant non esse facienda. Unde de talibus dixit Apostolus, ad Galat. rv, 10: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Et si etiam aliquis hee fecerit in honore Dei et suorum sanctorum, tamen prohibenda sunt, nec pro votis habenda propter idololatriae similitudinem : quia ut dicit Hieronymus super Oseam: "Non tantum idololatria fugienda est, sed etiam ejus similitudo." Et dicitur, J ad Thessal. v, 22: "Ab omni specie mala abstinete vos".
Ad aliud dicendum, quod in periculum sue sanitatis et vite nullus potest aliquid vovere : et ideo cum est pericu~ lum, fugiendum est voltum potius, vel pro non voto habendum. Tutum est tamen, quod in talibus quaeratur dispensatio superioris : sed si tarde habeatur illa, etiam sine dispensatione tempore periculi est.frangendum. Videtur autem mihi, quod sufficiens causa periculi est paupertas vel infirmitas. Paupertas quidem, ut si vovit non comedere carnes, et cum mendicat, non dantur ei nisi carnes, vel ea quae sunt cum carnibus, que si non comedat, inedia consumetur, Infirmitas autem, ut si vovit non comedere hoc vel illud, et postea debilitatur nisi comedat, tunc puto posse solvi votum.
On this page