Text List

Articulus 3

Articulus 3

Qui sunt qui possunt vovere?

ARTICULUS III. Qui sunt qui possunt vovere?

Tertio queritur, Quis possit vovere ?

Videtur autem, quod quilibet: si enim impediatur, hoc non erit nisi ideo quia tenctur homini in contrario voti.

Srp contra : 1. Nullus ita tenetur hominisicut Deo : ergo votum Dei numquam est dimittendum propter obligationem hominis : ergo quilibet potest vovere.

2. Item, Inferior dominus non potest prohibere obsequium domini superioris : sed omnis homo respectu Dei est inferior : ergo obsequium Dei prohibere vel impedire non potest : ergo volum Dei quod est de divino obsequio, numquam est dimittendum propter hominem : ergo quilibet vovere potest.

3. Item, Carnali domino qui super aliquem habet potestatem, magis prodest spirituale obsequium exhibitum ab inferiori, quam carnale : ergo propter carnale non debet eum retrahere a spirituali : sed votum est spirituale : ergo non debet eum retrahere a voto propter carnale.

4. Item, Interest qualiter quilibet re sua utatur, ut dicit lex : constat autem, quod numquam melius uti potest, quam ad obsequium Dei : ergo videtur, quod dominus numquam melius servo uti potest, quam ut impleat votum : ergo voventem impedire non potest.

Ulterius queritur, Utrum monachus vovere potest?

Videtur, quod sic : quia in multis habet propriam voluntatem : quod autem suae voluntatis est in aliquo et arbiter, vovere potest : ergo monachus vovere potest. Proparur prima per dictum Bernardiin libro de Dispensatione et precepto, ubi dicit : "Nihil exigat Pralatus eorum quae non promisi." SEcuNDA autem constat ex hoc, quod nullus monachus omnia bona se servaturum promittit.

In contrarium est, quod promittit obedienter vivere usque ad mortem : ergo in nullo habet propriam voluntatem : ergo nihil potest vovere.

Ulterius quaeritur de uxore.

Videtur enim, quod illa multa possit vovere : quia ipsa non est ancilla, et in multis ad paria judicatur cum viro : ergo vovere potest in multis sicut vir.

In contrarium hujus est, 1. Quod dicitur, Numer. xxx, 4 et seq., ubi nulla cjus vota approbantur, nisi quorum auctor est vir.

2. Ad idem facit dictum Augustini supra positum : "Manifestum est ita voluisse legem, feminam sub viro esse, etc.."

Ulterius quaeritur de filio et filiafatailias.

Videtur enim, quod nec illi vovere possunt : quia eadem lex prohibet : et quod lex prohibet, fieri non debet : ergo tales nec per se vovere possunt.

In contrarium est, quod videmus filiosfamilias ad religionem contra voluntatem parentum convolare, et rata esse vota eorum : ergo vovere possunt, ut videtur.

Responsio. Dicendum, quod servus in hoe quod servus, et monachus in hoc quod monachus, et uxor in hoc quod uxor, et filius vel filiafamilias in hoc quod hujusmodi, nihil penitus sua auctoritate vovere possunt: sed superioribus suis conlirmantibus vota corum, vel cum sciunt ca et non contradicunt quando possunt, vim accipiunt habere vota talium personarum. Hujus autem hec est causa, quia votum est sponsio voluntaria, et tales persone voluntatem lberam in talibus non habent, etideo vovere non possunt.

Ad primum ergo dicendum, quod licet omnis homo plus obligetur Deo quam homini, tamen Deus non requirit illud obsequium quod factum est in prajudicium juris hominis : et ideo vult Deus ut reddat homini suum, et in hoc maxime Deo obsequitur.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quando sunt contraria obsequia inferioris et superioris : sed quando unum est obsequium utriusque, tunc sepe retrahitur aliquis ab obsequio quod tantum est superioris per obsequium inforioris quod est de ordinatione superioris : ot ita est hic in proposito.

Ad aliud dicendum, quod licet magis forte prodesset carnali domino spirituale quam corporale obsequium, tamen Deus non requirit hoc ab ipso, quod carnali careat pro spirituali, nisi libere hoc velit : et ideo potest eum retrahere si vult.

Ad aliud dicendum, quod illa lex non restringit aliquem ad meliorem usum rei suae qui esse potest, sed tantum ad licitum : unde dummodo licite utatur, legifer non intromittit se utrum meliori usu utatur, sive minus bono. Et ita facit etiam Deus: quia vult, quod homo gaudeat bonis sibi concessis.

Ad id quod quaeritur de monachis, mihi videtur (salvo majorum consilio) quod quamdiu manet in ordine suo, nihil speciale inducere per votum suum potest : quia prejudicium communitati fieret : quia si de abstinentia voveret, non esset qui sibi cibum extra horam pararet, et induceretur abusus seorsum comedendi, qui precipue in claustris caveri debct, et multa alia inconvenientia.

Ad argumenium ergo dicendum, quod non retinuit voluntatem suam in aliquo quod derogaret vite communi, sed forte in orando praeter communem cursum ordinis : et hoc modo potest aliquid facere speciale vel vovere.

Ad id quod de uxore queritur, dicendum quod sub viri potestate est : et ideo forte nihil vovere potest, nisi in aliquibus orationibus, prater consensum viri: et bene credo, quod nec vir sine consensu uxoris, nisi in voto favorabili terre sanctx.

Ad uLtimum dicendum, quod in claustro non debet recipi persona, nisi quae secundum etatem est sui juris : et talis non est filiusfamilas etate, licet sub patris forte sit cura et regimine.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3