Text List

Articulus 4

Articulus 4

An votum reddere sit necessitatis ?

ARTICULUS IV. An votum reddere sit necessitatis ?

Quarto queritur, Utrum votum reddere sit necessitatis ?

Videtur, quod sic: quia

1. Hoc expresse dicit Augustinus.

Item, Proverb. xx, 25 : "Ruina est homint devotare sanctos, et post vota retractare."

Item, Deuter. xxin, 24 : "Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus : et st moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum."

Item, Ibidem, ¥. 23, ita : "Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domine Deo tuo, et propria voluntate, et oro tuo loCultus es."

Item, Super idem, Glossa : "Jure teneris, quia propria voluntate spopondisti:" sed quod aliquis tenetur, oportet reddere : ergo reddere est necessitatis.

Item, Psal. uxxv, 12: "Vovete, et red-. dite Domino Deo vestro, omnes qui", etc. Ibi dicit Glossa : "Vota quaedam sunt propria singulorum, ut castitas, virginitas, et hujusmodi. Ad haec ergo vo-. venda nos invitat, non precipit ut voveamus, sed ut vota reddamus : vovere enim voventi consulitur, sed post voti promissionem necessaria redditio exigitur." Ex hoc accipitur, quod reddere est necessitatis.

Item, Alia Glossa ibidem : "Si vovetis, reddite : alioquin de voto rei tenentur et damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt." Ex hoc accipitur idem quod prius. Item, Psal.: uxv, 13 ét14 : "Reddam tibi vota mea gue distinzerunt labia mea."

2. Item, Promissione firmata deliberatione quae fit homini obligatur aliquis ad reddendum : ergo multo magis obligatur promissione facta Deo : ergo tenetur vovens ad reddendum.

In contrarium est, quod 1. Impossibile est reddere quandoque, sicut cum aliqua vovit virginitatem et corrumpitur : ergo impossibile est reddere : sed nullus tenetur ad impossibile : ergo videtur, quod non tenemur semper vota reddere.

2. Item, Una causa assignatur ab antiquis, quod Deus non obligatur promisso, quia non obligatur ex necessario, sed ex sua libera voluntate : ergo a simili cum in votis obligemur ex nostra - libera voluntate, videtur quod non tenemur ad redditionem necessario.

3. Item, Apud homines impium putatur si aliquis ex amicitia promittat alii, et ipse postea angariat eum ad necessario solvendum totum : ergo multo rmagis hoc est apud Deum, qui totus est ipsa benignitas : ergo videtur, quod Deus non arctat ad necessario solvendum sibi votum, quod ex libera voluntate promissum sibi est.

Responsio. Dicendum, quod necessitas est duplex, scilicet inevitabilitatis sive coactionis absolute, et necessitatis conditionis. Prima est necessitas, sicut grave necesse est descendere. Secunda autem, sicut infirmus necesse habet sumere medicinam si a morbo vult liberari : et hoc modo necessitatis necessarium est vota reddere, quia aliter causa damnationis anime incurritur, id est, mortale peccatum.

Et ideo concedatur prima pars auctoritatum et rationum.

Ad id autem quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod id quod amissum est in quantitate promissi per corruptionem, debet restitui in quantita te doloris in peenitentia : quia bene redditur, quod redditur per equivalens sccundum reputationem Dei, licet non sit equivalens secundum valorem rei: ita enim est equivalens dolor peenitentiae ad omne id .quod amittitur per peccatum : et ideo per peenitentiam omne peccatum indulgetur.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de Deo et hominibus : quia Deus nec debet homini, nec potest debere : sed homo totum quod est, et potest, et facit, Deo debet, licet Deus hoc totum non requirat ab homine: et ideo quia tamen debet ipse ad necessario solven- dum ex promissione Deo facta obligatur, nisi fiat recompensatio quae tunc reputatur votisolutio, sicut infra in voti recompensatione determinatur.

Ad uxrimum dicendum, quod non est simile, sicut jam patuit: quia homo nihil debet homini ex commisso, sed se totum debet Deo : et ideo, si de hoc quod tamen debet de condigno, se obligat per votum, Deus hoc exigit ab ipso, et reus erit, si non solverit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4