Text List

Articulus 5

Articulus 5

ARTICULUS V. An volum sit magis obligatorium quam Juramentum ?

Quinto quaeritur, Utrum votum sit mavis obligatortum quam juramentum, vel e converso ?

Videtur autem, quod sit magis obligatorium : quia 1. Si aliquis solemni voto voverit se intraturum religionem, ipse arclatur ad intrandum, nec per matrimonium, nec per alium modum potest absolvi, nisi impleat: sed si jurasset, ipse multis casibus absolveretur, et peenitentia injungeretur de perjurio : ergo volum est majoris obligationis, quam juramentum.

2. Item, Si duo vincula conjuoguntur uni qua in oppositum stringant, et unum frangatur ab ipso, alterum autem non, sed frangit ipsum : constat illad fortius esse quod frangit, quam quod frangitur ab ipso : sed sic se habet votum solemne et juramentum castitatis ad matrimonium, quod juramentum frangitur, et votum frangit ipsum : ergo votum est majoris obligationis, quam juramentum.

Si forte dicas, quod hoc verum est de solemni, sed non de privato. Contra : Communiler dicitur, quod solemne et privatum sunt equalis obligationis quoad Deum : ergo constat propositum de ulroque voto.

3. Item, Votum proprie ligat ad excellentius bonum : sed juramentum tantum confirmatio est veritaris tn dicto, et quandoque ad nihil ligat, sed de pralerito confirmat veritatem : ergo ligare est juramentum accidendale, et voto subslantiale : sed cui ligare est substantiale, illud fortius ligat, quam id cui est accidentale : ergo votum est fortioris obligationis, quam juramentum.

In contranium hujus est, quod 1. Fortius ligat, quod ligat ex veritate divina, quam id quod ligat ex veritate humana: juramentum autem ligat ex veritate divina, et votum ex humana: ergo juramentum fortius ligat quam votum. Prima constat per se. Secunpa autem probatur per hoc quod divit Apostolus, ad Hlebr. vi, 16: Homines enim per majorem sui gurant, et omnis controversiv ecorum finis, ad confirmationem, est suramentum. Gonstat autem, quod non per majorem sui vovent.

2. Item, Simplex promissio et contestatio se habent sicut minus et magis ligans : sed votum est simples unius hominis promissio, juramentum autem sicut contestatio: ergo juramentum plus ligat quam votum.

Responsio. Dicendum, quod juramentum adhibitum sponsioni et votum dupliciter possunt considerari, scilicet quantum ad id ex quo ligant, et quantum ad naturam et modum ipsius vinculi. Si primo modo: tunc non est dubium: quin juramentum plus liget quam votum : quia ligat ex contestatione veritatis divine. Si secundo modo: tunc votum plus ligat quam juramentum : et hoc ideo est, quia vinculum habet fortitudinem ex bono ad quod ligat, et ex firma deliberatione voventis sive ligantis se, et votum semper est ex deliberatione, et majus bonum quod non semper est juramentum : si tamen quandoque eliam juramentum addatur voto, illud pre omnibus est obligatorium.

Patet ergo solutio ad primam partem objectionum, praeter ultimam.

Et illam ego concedo: quia illa procedit ex natura vinculi quod juramento est accidentale : et ideo non in omni est juramento, sed tantum in illo quod est de aliquo faciendo in futurum.

Similiter patet solutio ad duo inducta in contrarium : quia illa procedunt quanium ad id ex quo ligat juramentum : et hoc plane majus est, quam id ex quo ligat votum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5