Articulus 6
Articulus 6
Unde votum habeat vin sue obligationis ?
Videtur enim illud debilissimum esse : quia in promittente non sunt nisi tria, scilicet propositum faciendi, deliberatio, et promissio. Aut igitur ab uno istorum vim trahit votum, aut a duobus simul, aut ab omnibus tribus. Si ab uno: constat, quod hoc debilissimum est : quia propositum hominis est contingens, ut dicit Philosophus, et a causa contingenti numquam fit effectus necessarius : ergo numquam votum fit inviolabile a proposito hominis solo.
Idem sequitur si dicatur causari a deliberatione sola: quia, sicut dicitur in libro Sapientie, x, 414: Cogitationes mortalium sunt timide, et incerte providentiae nosire. Constat autem, quod omnes nostre deliberationes fundantur supra nostras cogitationes. Ergo omnes deliberationes nostra sunt incerte : ergo nihil certum causatur ab eis : ergo nec immobilitas voli.
Si autem dicatur, quod a promissione. Conrra : Promissio nostra prima causatur ab aliquo incerto, quia a proposito et deliberatione : ergo et ipsa est incerta.
Item, Promissio facta homini, est incerta in tantum, quod etiam querit homo ab homine majorem confirmationem per pignus, vel fidejussores, vel juramentum : ergo et ipsa non est sufficiens ad votum faciendum. .
Si autem dicatur, quod a duobus vel omnibus tribus vim habet. Conrra : Si omnia tria contingentia cum sint, conjunguntur, nihil generatur inviolabile : ergo nec generant inviolabile votum : ergo videtur, quod nulla sit voti firmitas,
In contrarium hujus est, quod 1. Omne quod est in effectu, necesse est reduci ad aliquid quod est in causa : sed immobilitas et necessilas redditionis est in voto : ergo necesse est quod aliquam causam habeat, quae causet istam necessitatem.
2. Item, Ubi Apostolus loquitur de immobilitate promissionis divine, ibi reducit firmitatem nostre consolationis ad immobilitatem dicti et juramenti divini, sic dicens, ad Hebr. vi, 17 et 18: "Abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilit sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus". Ergo a simili si firmitas redditionis sequitur votum, necesse est illud reduci in aliquam firmitatem quae sit in causa voti.
Quod videtur mihi necessario concedendum. Unde dicendum, quod est in causa voli quae est deliberatio : quia firmatur deliberatione, ut supra dictum est, et in diffinitionibus voti duo atten~ duntur, scilicet ipsa rectitudo delibera~ tionis in se, et relatio ejus ad exemplar quod imitatur. Et in se quidem non habet firmitatem, sed relata ad exemplar quod est rectitudo prima, qua rectum omne quod promittitur deliberare tenetur, et precipue quod promittitur Deo, cui etiam sine promissione numquam possumus respondere unum pro mille. Sic, inquam, relata firmissima est: quia justitia bec immortalis est et manect in seculum seculi.
On this page