Text List

Articulus 7

Articulus 7

An votum dicatur de voto secundum unam rationem ?

ARTICULUS VII. An votum dicatur de voto secundum unam rationem ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Sciendum vero, quod votorum aliud est commune, etc."

Et queruntur hic quatuor. Primum est, Utrum secundum unam rationem votum dicatur de voto communi et proprio ? Secundum, Utrum transgressio voti communis faciat speciale peccatum, vel peccati deformitatem, sicut facit transgressio voti singularis ? Tertio queritur, Quare dicatur commune et singulare ? Quartum, Utrum commune recipiat dispensationem et commutationem, sicut quandoque facit singulare ?

Ab primum sic objicitur : 1. Quecumque dividunt unum commune, illa sunt unius rationis in nomine illius communis: votum autem commune et singulare dividunt unum votum in communi : ergo sunt unius rationis in nomine voti: ergo votum est unius rationis prout dicitur de communi et de proprio sive singulari.

2. Item, Utrumque est sponsio votiva animi de his quae pertinent ad religionem: et haec fuit supra diffinitio voti in communi : ergo una ratione votum predicatur de utroque.

In conrrarium hujus est, quod 1. Quandocumque aliqua in una ratione participant genus, unum non magis proprie recipit predicationem illius generis, quam aliud : sed votum singulare magis proprie recipit predicationem voli: ergo non univoce dicitur de voto communi et singulari. Prima patet per se. Szecunpa probatur ex hoc, quod com- | mune votum non est de voluntariis, sed de necessariis: votum autem diciltur a voluntate.

2. Item, De voti ratione est, quod a deliberatione voventis confirmetur : sed votum commune non est deliberatione voventis confirmatum, sed auctoritate precepti: ergo votum non plena ratione predicatur de communi, sed de speciali : ergo commune et singulare non sunt univoca in ratione voli.

Utrerivs autem quaeritur de voto stultorum, de quo ante fecit mentionem in Littera: illud enim omnino videtur equivoce dici votum cum his duobus: unde actus voli qui est obligare ad faciendum, non est in illo.

In contrarium autem hujus est, quod votum etiam stultorum est deliberata promissio, sicut et singulare volum : ergo videtur, quod una ratione cum singulari voto recipiat predicationem,.

Respoxsto. Dicendum, quod secundum prius et posterius dicitur votum de communi et de singulari : et est divisio analogi et non pure uniyoci.

Ad primum ergo dicendum, quod divisio dicitur dupliciter: quaedam enim dividunt commune per differentias, qua sunt in dlo communi potestate : et de illis non est prima propositio. Quidam autem non divyidunt ipsum proprie, sed dicunt diversos modos ipsius: et talia sunt analoga in noimine divisi : et talis divisio est hie.

Ad aliud dicendum, quod sponsio non est uno modo in necessaris et voluntariis: et ideo ralio ila etiam secundum diversos modos convenit voto communi et singulari.

Duae autem rationes quae sunt in contrarium, sunt simpliciler concedende.

Ad id aulem quod ulterias queritur de voto stullorum, dicondum quod illud minus habet inter tria de ratione voti: tamen per posterius et non omnino equivoce accipit predicalionem voll.

Ad opsrctum dicendum, quod non obli+ vat, ideo quia non vere votum est: sed tamen mutatur votum ex parte voventis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7