Text List

Articulus 8

Articulus 8

An transgressio volt communis faciat speciale peccatum ?

ARTICULUS VIII. An transgressio volt communis faciat speciale peccatum ?

Secundo queritur, Utrum transgressio voti communis faciat speciale peccatum ?

Videtur autem, quod sic: quia 1. Omnis corruptio boni speciale est peccatum : sed votum commune est bonum: ergo corruptio ipsius est speciale peccatum : sed transgressio est corruptio ipsius : ergo est speciale peccatum.

2. Ttem, Sicut dicit Apostolus, ad Roman. vu, 7 et seq., et Glossa ibidem, per legem scriptam peccatum factum est transgressio : ergo a simili per votum appositum mandato, peccatum fit pravaricatio voti : ergo corruptio voli specialem facit deformitatem.

3. Item, Speciale votum si corrumpatur, apostasia reputatur et est: ergo et volum commune corruptum generat apostasiam : sed apostasia unum est de miaximis peccatis : ergo voli communis corruptio est speciale peccatum.

4, Item, Detestabilius est transgredi hoe ad quod tenentur omnes, quam id ad quod tenentur pauci: sed ad commune tenentur omnes, ut dicitur in Lidfera, ad singulare autem pauci qui se sponte obligaverunt: ergo detestabilius est transgredi votum commune, quam proprium : sed transgressio singularis specialis facit deformitatem : ergo et transgressio volicommunis, et multo amplius.

In contrAriUM est: quia secundum hoc omnis homo quolibet peccato peccaret dupliciter vel tripliciter: quia contra bonum moris peccat ipso actu deformi, et contra preceptum divinum per inobedicntiam legis prohibentis peecatum, et contra volum et aposlasiam: ergo pro quolibet peccato esset triplex injungenda. penitentia, quod falsum est.

Resvonsio. Hoc ullimum est concedendum, et dicendum quod non sunt in peccato tria, sed unum in triplici deformitate: et hoc peccatum vocavit Prepositivus unum peccatum triplex, vel unum duplex siduplicem habuit deformitatem : unde non est injungenda peenitentia nisi pro uno, et monendus, quod subdatur precepto, et recordetur voti: et nulla alia peenitentia specialis est injungenda.

Ad primum ergo dicendum, quod quando voti transgressio separata est a pracepti transgressione, et ab eo quod est per se peccatum, tunc tenet illa objectio : sicut est in singulari voto de sine proprio vivere : habere enim proprium non est peccatum nec contra legem Dei: et ideo si devoveatur, erit proprietas peccatum, quod non est nisi contra volum: et tune apostasia voti est speciale peccatum. Sed non est sic in voto communi, quod semper adjunctum est bono per se et precepto : et ideo apostasia nullum facit peccatum speciale, licet aliquam rationem deformitatis aflerat in actu peccati quae sine ipsa non esset.

Ad aliud dicendum, quod illud nihil probat, nisi quod faciat aliquam deformitatem specialem in actu: et hoc concedendum est. Sed non quelibet specialis deformitas facit speciale peccatum : quia corruptio cujuslibet circumstantiae facit specialem deformitatem, non tamen speciale peccatum.,

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia yolum speciale est circa actum separatum ab actu qui cadit sub precepto, sed non volum commune, ut patet ex preedictis.

Ad aliud dicendum, quod detestabilitas peccati ex duobus attenditur, scilicet ex vinculo obligante ad aliquid faciendum, vel ex statu obligati. Et si primo modo attenditur detestabilitas peccati, detestabilius est transgredi commune, quam singulare: quia tria sunt ligantia ad illud, scilicet per se bonum, praceptum, et votum. Si autem secundo modo attenditur ; tunc detestabilius est transgredi singulare, quia quanto altior status, tanto turpior casus.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8