Text List

Articulus 9

Articulus 9

Quare aliquod votum dicatur commune, et aliquod singulare ?

ARTICULUS IX. Quare aliquod votum dicatur commune, et aliquod singulare ?

Tertio queritur, Quare dicatur commune et singulare ?

1. Videtur enim, quod nihil sit dicere votum commune : aut enim dicitur commune communitate ejus quod vovetur, aut communitate voventis. Si communitate ejus quod vovetur. Conrra: Illad commune est, quod singulari voto vovetur, sicut illud quod vovetur communi: ergo videtur, quod hec non sit ratio nominum istorum. Si autem dicitur commune communitate voventis : adhuc non videtur esse ratio, quia communiter fiunt singularia vota, sicut et communia.

2. Item, Videtur quod melius diceretur votum universale, quam commune, quia omnes tenentur ad votum illud: ergo universale deberet dici.

3. Item, Votum est volitum, id est, ad voluntatem electum: sed ad voluntatem electum non recipit communitatem aliquam, sed potius singularitatem : ergo contra rationem voti est, quod aliquod votum dicatur commune.

Responsio. Dicendum, quod votum commune dicit communitatem obligationis: quia communiter omnes obligat id circa quod est votum, hoc enim est id circa quod est fides et decalogus, quia hoe jubemur confiteri in baptismo.

Ad primum ergo dicendum, quod communitate ejus circa quod est votum, dicitur votum commune.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod falsum est in illo sensu communis, qui dictus est, si est commune quod pluribus convenit: et ideo est ibi locus sophisticus eequivocalionis,

Ad aliud dicendum, quod non ila bene dicitur universale: quia licet debito sit universale, quia omnes differunt : tamen non est universale observantia, sed commune: et ideo melius dicitur commune, in quo salvatur et debitum et observantia,.

Av auiup dicendum, quod in voto communi duo considerantur, scilicet obligatio, et impletio. Et obligatio quidem non cadit sub voluntate, sed potius sub necessitate : sed impletio est voluntaria, quia aliter non esset laudabilis. Et quoad hoc dicitur voéum: unde falsum est, quod hoc votum dicatur voluntarie electum: hic enim modus interpretationis non compelit voto, nisi quando propriissime sumitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9