Text List

Articulus 10

Articulus 10

An votum commune recipial dispensationem ?

ARTICULUS X. An votum commune recipial dispensationem ?

Quarto queritur, Utrum votum commune recipiat dispensationem ?

Videtur autem, quod sic : quia 1, Sicut dicit Hugo in libro I Sacramentorum : "Qui bonum quodcumque vovit, sed postea illud aut implere non potuerit, aut pro majori parte implere noluerit, poterit secundum licentiam illorum quibus dispensatio in cum credita est, votum ejus aut relaxari, aut mulari, ita ut in ejus arbitrio non constet vel hoc dimittere quod faciendum vovit, vel aliud pro eo facere, etiamsi majus est quod non vovit ?." Gum igitur generaliter loquitur hic Hugo, videtur quod de omni voto intelligitur. Ergo omne volum recipit dispensationem : ergo et commune.

2. Item, Videmus etiam quandoque es- se dispensatum circa id ad quod omnes tenentur, scilicet quod una sit unius, et de hoc fuit dispensatum : ergo cum modo non sit minoris potestatis Ecclesia quam tunc, videtur quod etiam possit circa vota communia dispensare.

3. Item, Etiam de forma baptismi fuit facta ad tempus commutatio, sicut supra in tractatu de baptismo habitum est : que tamen est ab institutione divina: ergo institutio divina etiam in aliis non prejudicat, quin possit commutatio et dispensatio fieri : constat autem omnem potestatem esse in Ecclesia quae umquam fuit : ergo hodie quodcumque votum potest dispensari vel mutari etiam commune.

4. Item, Vicarius regis qui plenae est potestatis in parte sul regni, totum potest in illa parte regni quod potest rex : sed constat vicarium regis ccelestis in terris in plena potestate esse summum pontificem : ergo ipse potest quod Christus : sed Christus dispensavit in terris cum Israelitis rapientibus aliena, et cum Osea accipiente solutam, ut dicit Bernardus, et cum Abraham cui etiam imperabat immolare filium : ergo videtur, quod vicarius idem possit : ergo in voto communi cadit dispensatio et commutatio.

5. Item, I Machab. u, 39 et seq., Mathathias dispensavit de fractione sabhati, ne simul et lex et cultores perirent : et dixerunt, quod omni homini moverent prelium qui pugnarent contra cos: et hoc tamen est de prima tabula : ergo et modo potest dispensari de his quae continentur in preceptis divinis prime tabul : quia constat summum pontificem esse majoris potestatis, quam Mathathias umquam fuit.

6. Item, Contra Apostolum potest dispensare, uf omnes dicunt : constat autem totam Ecclesiam supponere, quod illud est antecedens fidem nostram, quod recipiatur authenticum quod scri- bunt Apostoli:ergo ipse dispensat de antecedentibus fidem: hec autem trahunt robur ab auctoritate divina quae hec promulgavit per Apostolos : ergo potest dispensare contra hoc quod instituit Deus.

Iv conrrarium hujus est, quod 1. Par in parem non habet potestatem : ergo multo minus inferior in superiorem : sed Papa est inferior Deo : ergo non potest dispensare vel commutare in his qua instituit Deus,

2. Item, Si hoc diceretur, sequeretur quod posset commutare totam religionem Christianam, quod est inconveniens : ergo non habet potestatem dispensandi in talibus.

3. Item, Rex non habuit potestatem redacendi populum in Aivyptum ' : sed istud esset reducere populum in AZgyptum: ergo rex noster Papa non habet de hoc potestatem.

4. Item, II ad Corinth. xm, 10: "Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in edificationem, et non in destructionem". Ergo nec Apostolicus habet potestatem in destructionem : sed ista potestas ordinaretur ad destructionem : ergo Papa non habet de hoc potestatem.

Responsio. Dicendum, quod nullo modo habet potestatem de hoc, quod dispenset in voto communi, sicut ultimo est probatum.

Ab primum ergo dicendum, quod Hugo loguitur de voto singulari sive proprio, quod proprie voéwm vocatur.

Ad aliud dicendum, quod unam esse unius non est de his ad qu tenentur omnes secundum quemcumque statum, sicut nec quod filia patrem non accipiat, nec frater sororem: et ideo in talibus dispensatio divina locum habuit, et homo cujuscumque auctoritatis, qui a Deo specialiter inspiratus non esset, etiam in illis potestatem dispensandi non habuisset.

Ad aliud dicendum, quod de forma baptismi non fuit dispensatum : quia in nomine Christi intelligitur Trinitas : et si dispensatum fuisset, ostensum est supra, quod oportuit ibi esse specialem divine voluntatis ostensionem : et hoc non negatur cum Deus possit facere quod vult : ipse enim potest tollere et mutare baptismum, si vellet: sed hoc non potest homo facere quanteacumque auctoritatis.

Ad aliud dicendum, quod vicarius non potest totum quod rex : quia rex potest mutare jura regni, quod non potest vicarius. Unde illud fundatur super falsum. .

Si autem dicas, quod etiam potest hoc si rex ei daret de hoc potestatem, dicendum quod tunc non est simile : quiarex ecelestis nulli hominum de hoc dedit potestatem, quod mutet jura ab co posita circa fidem et mores. Unde dicit Urbanus Papa sic: "Sunt quidam dicentes Romano Pontifici semper licuisse novas condere leges : quod et nos non solum non negamus, sed etiam valde affirmamus. Sciendum vero summopere est, quod inde novas leges condere potest, unde Evangeliste et Prophete aliquid nequaquam dixerunt. Ubi vero aperte Dominus vel ejus Apostoli et eos sequentes sancti Patres, finaliter aliquid diffinierunt, ibi' non novam -legem Romanus Pontifex dare potest, sed potius quod predicatum est, usque ad animam el sanguinem confirmare debet. Si enim quod docierunt Apostoli et Prophete destruere (quod absit) niteretur, non sententiam dare, sed magis errare convinceretur. Sed hoc procul sit ab eis qui semper Domini Ecclesiam contra luporum insidias optime custodierunt." Hucusque verba Urbani, et ponuntur in de~ creto 25, quest. 1: et ex his confirmatur ista determinatio.

Ad aliud dicendum, quod determinatio diei septimi non fuit moralis, sed judi- cialis vel ccrimonialis, licet ipsa sanctificatio moralis fuit : et hoc qualiter sit, expeditum est in tertio Sententiarum, de preceptis, in notulis illis *. Et ideo illud non facit ad propositum : quia etiam Papa potest modum mutare vel etiam dispensare de feriando in dic dominica, si habeat causam utilitatis vel necessitatis.

Ad tittimum dicendum, quod contra Apostolum ubi ut homo loquebatur, dis~ pensare potest : quia ibi dictum Apostoli est dictum hominis vel consilium : sed ubi dixit recitando in fide et moribus verbum Dei, ipse non potest dispensare : quia sic dispensando contra Apostolum, dispensaret contra Deum, et hoc est absurdum, quod dicatur homo id posse quantecumque auctoritatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10