Articulus 11
Articulus 11
An divisio voli singularis in privatum et solemne sit bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : "Lem singulare votum, aliud est privatum, aliud solemne, eto,"
Primum est de ista 'divisione, qualis sit, et utrum sit sufficiens ? Secundum de voto privato, Utrum sit aqualis obligationis cum voto solemni, sicut communiter dicitur ? Tertium, De modis solemmizandi votum. Quartum, Utrum votum solemne sit in uno vel in multis votis ?
Ab primum sic objicitur : 1. Privatum et solemne non differunt per voti substantiam, sed per accidens : ergo est divisio subjecti in accidentia.
2. Item, Substantialia non mutantur ase invicem : quia sicut dicitur in ultimo capite libri Aeeteororwm : "Sciant opifices alchimia species mutari non posse :" sed unum istorum votorum mutatur in alterum : ergo non differunt per substantiam, sed per accidens, ut videtur : ergo videtur, quod haec divisio sit subjecti in accidentia.
3. Item, Publicum est ad allerius notitiam procedens, et hoc dicitur solemne in Littera : sed esse aliquid in notitia altcrius aceidit ei : ergo esse solemne accidit voto : ergo ut prius.
In contrarium hujus est, quod 1. Quorum actus substantiales sunt differentes, ipsa per substantiam dilfe~ runt: scd actus istorum votorum, scilicet voti privati et solemnis differunt per substantiam: ergo ipsa vota differunt substantialiter. Mayor scribitur a Damasceno qui dicit, quod "substantiae differunt propriis operationibus." SecunpaA autem extrahitur de Littera, ubi dicit, quod "votum solemne dirimit matrimonium contractum, et privatum non facit hoc."
2. Item, In omnibus potentis ubi una potentia potest hoc quod antecedens et plus, est differentia secundum speciem, sicut vegetabile, et sensibile, et rationale, et intellectuale, quorum unumquodque est in alio sicut trigonum in tetragono : ergo similiter erit in votis : ergo solemne potest hoc quod privatum et plus ergo dilferunt specie et substantia.
3. Item, In ordinibus video, quod sic est, quod sequens potest quidquid praecedens potest et plus, et secundum hoc differunt specie: ergo similiter erit in votis : ergo substantialiter differunt votum privatum et solemne.
Videtur enim esse insufficiens : quia 1. Inter solemne et privatum est pu-~ blicum : quod probari quidem potest per testes, sed non est secundum professionem regule et habitus approbati: ergo videtur, quod tria debent esse vota.
2. Item, In Littera dicit, quod "privatum est quod probari non potest, et quod non facit scandalum :" sed publicum facit scandalum et potest probari : ergo non est privatum, Similiter non est solemne : quia solemne non solemnizatur per testes, sed per habitum et professionem : ergo videtur, quod tria sint vota : ergo divisio est insufficiens.
In contrarium est, quod omnes Jurisperiti dicunt, quod omne votum dicitur privatum quod non est solemne.
Rzsponsio. Dicendum, quod solemnitas additur supra votum confirmans obligationem voti. Privatio autem nibil addit supra ipsum, quod sit faciens obligationem fortiorem : et idcirco differunt votum solemne et privatum sicut habens obligationem simpliciter, et confirmatam obligationem. Unde solemnizatio est aliquo modo dicta faciens speciem quamdam voti sub hoc communi quod est votum: sed privatum non facit 'speciem, quia non addit aliquid hujusmodi. Unde divisio non est generis in species proprie, sed est sicut divisio totius potestativi in partes, sicut probatum est in objiciendo.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod solemne addit formam addentem super obligationem in genere: et ideo est substantialis species voli, et et non accidens.
Ad aliud dicendum, quod est transitus privati in solemne, sicut transitus potentiae ad actum et privationem, et non sicut mutatio per accidens. Et habitum est, quod privatum non dicit proprie speciem nisi secundum modum: quia nihil addit generi quod sit confirmatio vel determinatio obligationis.
Ad aliud dicendum, quod non propter hoc dicitur forma substantialis, quia procedit ad alterius notitiam, sed potius quia est specificans et confortans obligationem, quae est genus et natura generalis voti.
Ad id quod ulterius queritur, puto esse concedendum, quod necessario sunt tria vota : primum potentiale ad secundum, et secundum et primum potentiale ad tertium : et in illo completur voti obligatio. Sed in Littera loquitur Magister quantum ad determinationem juris: quia idem jus quoad impedimentum matrimonii est in privato et publico : et ideo unum dicuntur et reputantur.
On this page