Text List

Articulus 12

Articulus 12

An votum privatum equalis sit obligationis cum solemni ?

ARTICULUS XII. An votum privatum equalis sit obligationis cum solemni ?

Secundo quaeritur, Utrum privatum equalis sit obligationis cum solemni?

Videtur, quod sic : quia 1. Publicum votum obligat ex eodem ex quo privatum, scilicet ex promissione facta cum deliberatione : sed quae ex eodem obligant, equaliter obligant : ergo privatum et solemne sunt xqualis obligationis.

Si forte dicatur, quod ipsa publicatio sive solemnitas faciat ad obligationem. Contra : Publicatio et solemnitas sunt tantum in comparatione ad proximum : ergo nec augent nec minuunt obligationem, quae est ad Deum secundum se : sed votum omne obligat ex promissione que est ad Deum : ergo voltum omne, scilicet privatum et publicum et solemne, equalis sunt obligationis apud Deum.

2. Item, I Regum, xvi, 7: "Homo videt ea gue parent, Dominus autem intuetur cor". Ea autem quae sunt in corde, equalia sunt in privato, publico, et solemni : ergo ea quae sunt coram Deo, sunt equalia : ergo sunt obligationis equalis.

3. Item, Vinculi obligantis in voto fortitudo est ex quantitate boni quod vovetur. Sit ergo hoc aquale in voto privato, et solemni : ergo videtur, quod tune xqualis sit obligatio in utroque voto,

In contrarium hujus est, quod 1. Votum solemne impedit et dirimit matrimonium, privatum autem non nisi impedit : ergo non sunt equalis obligationis.

2. Item, In Littera dicitur, quod transeressor voli solemnis peccat, et scandalum facit : sed transgressor voli privati non scandalizat, sed peceat tantum : ergo non sunt eequalis transgressionis : ergo nec xqualis obligationis.

Responsio. Dicendum, quod simpliciter est inwqualis obligatio in votis his : est enim maxima in solemni, et in publico medio modo, et in privato minima. Quod autem quaedam jura dicunt, quod unum non minus obligat quam alterum, quidam glossant, id est, non minori tempore, vel non minus in genere, licet minus inspecic. Sed melius est ut dicatur, quod quiedain sunt in voto, ex quibus obligat ut substantialibus obligationis : et quedam sunt in co, ex quibus obligat ut protestantibus et probantibus obligationem. Et quae quidem primo modo sunt in voto, qualia sunt in privato et publico, et solemni : et sic intelliguntur jura, quae dicunt, quod isla vota non minoris sunt obligationis. Sed quoad alia sunt obligationis inaequalis : et hac etiam operantur ad obligationem, licet non adeo substantialiter ut prima.

Av 1p ergo quod objicitur, dicendum quod direptio matrimonii causatur ex eo, quod est in voto secundo modo, et non primo modo.

Ad aliud dicendum, quod scandalum est in duplici voto secundum ea quae ordinantur ad notiliam proximi, et non secundum ea quae sunt substantialia pro= missioni.

Kit sic plane patet solutio ad omnia quiesita circa hunc articulum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12