Articulus 13
Articulus 13
Quis sit modus solennisandi votum?
Videtur enim, quod multis modis solemnizetur : 1. Unumquodque enim tot modis solemnizatur, quot modis ei solemnitas adhibetur : multis autem modis adhibetur solemnitas ad votum : ergo multis modis solemnizatur. Pronarur autem prima per diffinitionem solemnitatis. SmcuypA aulem probatur ex hoc, quod auctorilas persone in cujus manu deponitur votum, est de solemnitate, et susceptio habitus, et professio cert regula, et sic de aliis multis quae ficri possunt.
2. Ttem, In Litdera habetur, quod privatum non dirimit contractum : quia probari non potest quod occulte factum est : ergo per contrarium quidquid valet ad voli publicationcm, valet ad solemnitatem : sed multa sunt talia : ergo multa sunt quae volum solemnizant.
3. Item, In omnibus aliis sacramentis illa dicuntur esse de solemnitate sacramenti, qu ipsum decorant, et non sunt de substantia: ergo in voto videtur, quod omnis decor voli sit de voti solemnitate, et non de substantia, sicut invilatio multorum in die voti, et confessio voti coram multis, et sic de aliis.
Si vorte dicatur, quod secundum Jurisperitos non solemnizatur votum, nisi uno modo, vel tribus, secundum diversas opiniones : quaeratur de illo dicto : quia quod Jurisperiti praeter rationem dicunt, non est tenendum, quia est potius injuria quam jus, cum omne jus rationi innitatur, quae prima regula juris est. Dicunt ergo quidam, quod non solemnizatur votum per habitus susceptionem, nec per ingressum religionis, nec per hoc quod fit in manus authentice persone, sed per solam professionem ad certam regulam, sive hane faciat cum sumit habitum, sive ante habitus susceptionem, sive etiam post.
Videtur autem hoc nihil esse : quia 1. Constat ab initio votum fuisse solemne : professio autem cert regule non fuit ab initio, quia ante regulas Basilii, Benedicti, Augustini, non inveniuntur regule certe : ergo votum non semper solemnizatur per certe regule professionem,
2. Item, Accidit voto, quod sit ad regulam certam ; nihil autem perficitur per hoc quod sibi aceidit : ergo nec votum per certe regule professionem : solemnitas autem perticit ipsum, ut prius habitum est : ergo solemnitas non fit per cert regule professionem.
3. Item, Sit quod aliquis voveat continuam continentiam in imgressu religionis, constat enim quod hoc liberum est ei, ille secundum hoc numquam posset, volum suum solemnizare, quod videtur inconveniens, cum solemnitas sit de conlirmantibus votum.
Ulterius quaeritur de alia opinione, que dicit, quod tria sunt votum solemnizantia, scilicet manus persone authenlice in qua deponitur, susceptio habitus, et regule certe professio : ista divisa solemnizant votum, aut conjuncta.
Si divisa : tune 1. Quicumque voveret in manus alicujus abbatis, et postea contraheret, matrimonium dirimeretur : et hoc non est verum.
2. Item, Quicumque habitum susciperet, illius esset solemnizatum votum : et hoc iterum falsum est, quia in tempore probationis potest deposito habitu contrahere, vel si contraheret de facto, dirimeretur : et hoc totum falsum est.
Si conjuncta. Contra : Id solum quod procedit de libera voluntate voventis so- lemnizat votum : sed non est hoc authentica persona, neque habitus : ergo nihil faciunt ad votum solemne.
Responsio. Dicendum, quod, ut communiter dicitur, nihil facit votum solemne, nisi ipsa professio ad certam regulam, in qua approbatus ab Ecclesia continetur modus vivendi. Et hujus causa est, quia sola illa facit impossibilem regressum ad vitam secularem. ,
Ad primum ergo dicendum, quod solemnitas quae ab Ecclesia est approbata et faciens votum fortius, est sola professio. Alia autem non faciunt solemnitatem, nisi solemnitas equivoce accipiatur, scilicet ad festivitatem coram hominibus.
Ad aliud dicendum, quod est publicatio et probatio duplex. Quaedam enim est ex substantialibus voto, et confirmantibus ipsum sive perficientibus : quaedam autem ex accidentalibus. Et primo modo non probatur nisi solemne : quia illud probatur ex professione confirmante et perficiente ipsum. Secundo aulem modo probatur per accidentalia, id est, quia in notitiam aliquorum processit, quae tamen notitia non facit ipsum votum majoris confirmationis et perfectionis.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de sacramentis, et voto: quia sacramenta habent virtutem a divina operatione quae fit in ipsis, sicut sapius supra probatum est : et ideo facta hominum solemnia sunt accidentalia sacramentis. Sed votum trahit robur ab auctoritate hominis : et ideo solemnitas addita quae dicit modum express@ voluntatis approbatum ab Ecclesia, est substantialis ipsi voto et perficit ipsum.
Ad i quod objicitur de opinione Jurisperitorum, dicendum quod illa judicanda videtur vera, quae dicit quod uno modo solemnizatur.
Ad objectum contra, dicendum quod ab initio fuerant modi jure approbari a synagoga vel Ecclesia, sicut modus juris Nazareorum, qui yotum vovebant per- petuum, et Rechabitarum : et hujusmodi illi modi erant loco regule certe.
Ad aliud dicendum, quod non accidit voto per accidens, sed potius accidit ad ipsum, sicut perfectio confirmans et corroborans votum, ut prius dictum est.
Dicendum, quod sollicitudo omnium Ecclesiarum et personarum incumbit summo Pontifici, et omnis potestas ordinandi in Ecclesia illa quae excludunt hereses et schismata et scandala : et ideo statuit modos vivendi certos, quia si quilibet posset facere conventicula, tunc cum quilibet nitatur defendere facta sua et verba, ut dicit Philosophus, generarentur schismata et hareses. Si autem quodlibet votum solemne reputaretur, essent voto solemni obligate persone inter saeculares degentes, et a prava et perversa natione corrumperentur, et scandalum oriretur, et pejus damnum induceretur in communi ex tali professione, quam posset aliqua sanctitas personalis prodesse : et ideo rationabile est hoc statutum.
On this page